Hemisphaerium Septentrionale
colore
flavo
vehementius pictum.
Despectus in Hemisphaerium Septentrionale ex loco super
Polum arcticum
.
Hemisphaerium boreale
[1]
sive
septentrionale
[1]
est dimidium cuiuslibet
planetae
quod ad
septentriones
eius
aequatoris
patet; nomen substantivum
hemisphaerium
'dimidium sphaerae' (
Graeco
?μι 'dimidium' + σφα?ρα 'sphaera') ad verbum significat. Hemisphaerium etiam est dimidium
sphaerae caelestis
quae ad
septentriones
aequatoris caelestis
patet. Septentrionale
Telluris
hemisphaerium plurimum
terrae
planetae et circa 90 centesimas eius
hominum
comprehendit.
[2]
Ob
axialem Telluris inversionem
,
hiems
a
solstitio hiemali
(usitate
22 Decembris
) ad
aequinoctem vernalem
(usitate
20 Martii
), cum
aestas
a
solstitio aestivali
(usitate
21 Iunii
) ad
aequinoctem autumnalem
(usitate
21 Septembris
) durat.
Arctica
est
regio
ad septentriones
Circuli Arctici
. Eius
clima
plerumque hiemes frigidissimos et aestates tantum frigidos habet.
Praecipitatio
plerumque est
nix
. Nonnullis
diebus
aestivalibus,
sol
numquam occidit, nonnullisque dies hiemalibus solo numquam oritur. Temporis spatium horum statuum ab uno die in locis apud Circulum Arcticum ad nonnullos
menses
prope
Polum arcticum
ipsum variatur.
Inter Circulum Arcticum et
Tropicum Cancri
iacet
Zona Temperata Septentrionalis
. Mutationes in his regionibus inter aestatem et hiemem plerumque sunt tepidae, contra calida vel frigida extrema; clima autem temperatum
statum caeli
improvisum habere potest.
Regiones
tropicae
, inter
Tropicum Cancri
et
aequatorem
, plerumque omnem per annum sunt
calidae
, atque
tempus humidum
per menses aestivales, et
tempus siccum
per menses hiemales experiri solent.
Res quae in Hemisphaerio boreali trans aut super
superficiem
Telluris moventur ad dextram ob
effectum ex Coriolis
nominatum verti solent. Ergo evenit ut magni horizontales
aeris
vel
aquae
fluxus ad septentriones aequatoris
gyros oceanicos
generent quae
modo horologico
vertuntur. Hi gyri optime in exemplaribus circulationis aquae in
oceanis
Atlantico Septentrionali
et
Pacifico Septentrionali
videntur. In
regione ad australem aequatoris versus
, cursus invertuntur.
Ob eandem causam, aer desuper ad septentrionalem Telluris superficiem fluens trans superficiem exemplare
modo horologico
patere solet. Ergo, circulatio aeris
pressurae altae
cellularum status caeli modo horologico in Hemisphaerio boreali fit. E contrario, aer sursum a septentrionali Telluris superficie oriens (regionem pressurae humilem generans) aerem ad se in exemplare contrahorologico attrahere solet.
Cyclomata
et tempestates tropicae (permagna pressurae humilis systemata) modo contrahorologico in Hemisphaerio Septentrionali versantur; dissimiliter, eae modo horologico in Hemisphaerio Australi versantur.
Umbra solis modo horologico in Hemisphaerio boreali, contra modum in Hemisphaerio australi, movetur. Sol se diu ad maximum in loco australi, quod se in Hemisphaerio Australi ad maximum in loco septentrionali elevare solet. Sol in ambobus hemisphaeriis ex
oriente
oritur et
occidente
occiditur.
Praeterea,
Luna
apparet inversa, ad eius conspectum ex
Hemisphaerio Australi
comparata, et conspectus
stellarum
magnopere discrepat.
Polus Septentrionalis
a media
Via Lactea
galactica
spectat; qua pro causa sunt multo pauciores obscurioresque
stellae
aspectabiles in Hemisphaerio Septentrionali quam in
Hemisphaerio Australi
, et Hemisphaerium Septentrionale est aptius pro observatione spatii alti, quia a Via Lactea non caecatur.
- ↑
1.0
1.1
Christiani Wolfii
Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universae
, tomus quintus (Genevae: 1752),
p. 463
.
- ↑
88%, secundum Bill Rankin, "
"Population Histograms,"
Radical Cartography
(2008). Cf. WolframAlpha, quod dicit hemisphaerium septentrionale
72.3% terrae
et
91.2%
incolarum comprehendere.
Nexus interni