Gulielmus Camdenus
[1]
(Anglice: William Camden; natus
Londinii
die
2 Maii
anno
1551
; mortuus in
Chislehurst
Surregiae
9 Novembris
1623
) fuit rerum gestarum scriptor et
antiquarius
Anglus
.
Puer litteris studiit Londinii, apud
Hospitium Christi
et
scholam ecclesiae cathedralis Sancto Paulo dedicatae
, adulescens
Oxoniae
, in collegio qui aedes Christi vocatur; iuvenis denique locum intravit magistri inferioris vel hypodidasculi inter
scholasticos abbatiae Sancti Petri Westmonasteriensis
. Quo loco duodeviginti annos instruxit, necnon institutionem linguae Graecae valde collaudatam scripsit. Tum denique honore magistri principalis tandem functus, sed breviter tantum, inter fetiales (vulgo heraldos) adscriptus est. Biduum officium fetiale quod ab oppido illo septentrionali Richmond nominatur exsecutus, regulus armorum creatus est; data est provincia meridionalis regni Angliae (Clarencellorum vocitata), quam rexit usque ad mortem.
- ↑
Confer priorem imaginem
- "Viri clarissimi Gulielmi Camdeni vita" in Thomas Smith,
V. cl. Gulielmi Camdeni, et illustrium virorum ad G. Camdenum epistolae ... accesserunt annalium regni Regis Jacobi I. apparatus, et commentarius de antiquitate, dignitate, & officio comitis marescalli Angliae
(Londinii, 1691)
Textus