Georgius Vasarius
Georgius Vasarius
[1]
(natus
Arreti
die
30 Iulii
1511
; mortuus
Florentiae
die
27 Iunii
1574
) fuit praeclarus
pictor
,
sculptor
,
architectus
ac
historicus artis
Italicus
.
Vasari fuit discipulus
Michelangeli
et
Andreae Sartii
. Notus est ob scriptum suum biographicum titulo
Le vite de' piu eccellenti pittori, scultori e architettori
immeditate atque volubiliter exaratum.
Erudiri solebatur
Romae
delineans res secundum exempla operum Michaelis Angeli Bonarotii et
Raphael Sanctii
. Facultates multas se docuit in tabulis et
operibus tectoriis
conficiendis quamquam a sobra technica academica numquam deviabat. In servitiis
gentis Medicaeae
Florentiae et
paparum
Romae exaravit tectoria opera sat multa in Palatio Vetere Florentino sive in Diaeta Regia Vaticana. Bona effecit in effigierum arte (e.g. picti sunt Laurentius Magnificus, magnus dux Cosimus I), meliora autem in architectura, e.g. anno 1560 apud Officiiorum palatium Florentinum sive
Arretii
abbatiam et res varias
Pisis
.