Geographica
est unicum opus servatum
Strabonis
, auctoris
Graeci
qui sub
Romanis principibus
Augusto
et
Tiberio
orbem sibi cognitum septemdecim libris descripsit qui praeter ultima septimi libri capitula integri ad nostram aetatem pervenerunt. Ita maximam summam geographicam antiquam composuit, non de suo quidem sed excerptis prioribus auctoribus et consutis.
Summam geographicam universalem suae aetatis conscribere in animo habebat Strabo ː omnia quae de geographia orbis terrarum iam scripta erant in unum cogere volebat additis regionibus per Romanorum expeditiones nuper exploratis et vetustioribus geographis parum notis. Ita compilationem praecedentium auctorum (saltem optimorum et recentissimorum ex eis) meditabatur, subiunctis quae ipse viderat et quae nuper cognita erant. Res humanas quoque, non tantum loca, ut qui primum historicus fuerat,
Geographicis
suis complecti constituit. Eisdem lectoribus destinabantur atque
Commentarii historici
paulo antea publicati, hoc est hominibus Graecis civili vitae deditis et a philosophicis studiis non abhorrentibus
[1]
. Nam illa duo opera colossea (κολοσσουργ?αι) eiusdem generis ei videbantur ac velut duae partes unius philosophiae moralis. Eadem tum Romanis et eorum principi Augusto curae erant quoniam
Marcus Agrippa
tabulam geographicam orbis confici iussit quae cum commentario in porticu Vipsania exposita est. Omnia enim quae sub dicione sua habebant recensere cupiebant.
Nec quando nec ubi composita aut publicata sint aut quamdiu operi suo vacaverit auctor compertum habemus (sine dubio secundae vitae parti tribuenda sunt quoniam maximum opus historicum in quadraginta septem libros digestum,
Commenrarii historici
inscripti, iam in lucem prodierant)). Quin etiam sunt eruditi qui putant illos libros nondum ab auctore perpolitos mortuo iam Strabone ab aliis publicatos esse
[2]
. Quae fortasse causa fuit cur
Geographica
tam diu latuerint ː a Dionysio Periegetico primum ineunte secundo saeculo ac deinde semel ab
Athenaeo
circa 200 citata
[3]
sexto saeculo demum postquam
Stephanus Byzantinus
opus copiose excerpsit celebria fuere. Aliam opinionem tuebatur E. Pais
[4]
, qui primam aliquam editionem fuisse circa
7 a.C.n.
coniciebat postea ab anno
18
rursus elaboratam ː etenim multes res Tiberio principe gestae a Strabone memorabantur, perpauca inter 7 a.C.n. et mortem Augusti. Alii aliter senserunt quia nihil compertum est.
In duas partes satis dissimiles
Geographica
dividuntur ː nam primo libro et secundo de geographia mathematica tractant quae etiam cosmographia dicebatur. Cui scientiae multum contulerat doctus vir
Alexandrinus
,
Eratosthenes
.
Parallelis
et
meridianis
ad urbium positionem finiendam utebatur atque docebat quomodo angulis sphaerae terrestris dimensis sciri possit quantum unusquisque locus a
linea aequatoria
distet. Simul opiniones
Hipparchi
qui Eratostheni saepe contradicebat referebat Strabo et nonnumquam suam opinionem interponebat quamquam in illis rebus non peritissimus fuisse videtur. Isdem illis libris scientiam geographicam
Homeri
tuebatur adversus obtrectatores atque in primis ipsum Eratosthenem.
Quindecim vero reliquis libris chorographiam composuit ː unamquamque regionem enumeratione urbium, vicorum, fluminum, lacuum etc. describebat et quantum illa loca inter se vel a mari distarent indicabat. Ab Hispania inchoavit et circuitum circa
Mare Nostrum
et montem Taurum peragens ad septentrionem simulque orientem versus usque ad Indos procedebat atque rursus per australes partes usque ad
Mauritaniam
revertebat. Ita omnem orbem 'habitabilem' complecti putabat. Nihil paene in illis quindecim libris reliquum erat quod ad geographiam mathematicam pertineret ː contra ut qui historicus homo erat humaniorem geographiam conscribebat dum originem et mores incolarum, praecipuas res in unaquaque regione gestas, fertilitatem terrarum, metalla, pecora et industriam humanam scrutatur. Simul hominibus Graecae culturae studiosis illi libri destinabantur ː tres libros enim Graeciae et insulis circumiacentibus (VIII-X) dedicabat, totidem (XII-XIV) Asiae Minori et multa in aliis quoque libris ad res Graecas pertinentia leguntur. Quin etiam permulta passim de geographia Homerica referebat, controversias poetae commentatorum et grammaticorum inter se de nominibus in illis carminibus inventis diligenter explicans. Atque ipse Homerum defendebat et argumenta de suo addebat. Nec aliter fieri poterat quoniam fontes Graecos collegerat et in unum cogere conabatur.
Hoc est totius operis summarium ː
- Libri I et II : Introductio, geographia mathematica, mutationes physicae (
volcanismus
,
terrae motus
, mare surgens aut recedens), scientia geographica Homerica
In prooemio sese iactabat quod in multas partes orbis peregrinatus esset, "a
Ponto Euxino
ad
Aethiopiam
" et "ab
Armenia
ad
Tyrrheniam
"
[5]
. Certe
Alexandriae
diu moratus est et
Aegyptum
cum
praefecto
Romano
Aelio Gallo
peragravit
[6]
ː quae de Aegypto referebat ipse saepe viderat
[7]
. Patriam suam
Amaseam
et eius fines, item templa
deae Ma
tam
Comanis Ponticis
quam Comanis Cappadocum optime norat
[8]
. Romam quoque navigavit primum circa
44 a.C.n.
ac iterum postea ː quamdiu et quibus annis in Urbe manserit nescitur. Nec quae in navigationibus compererat negligebat ː ita in insula
Gyaro
cum piscatore sermonem habuit a popularibus ad Augustum misso vectigalium remissionis impetrandae causa. Hoc sermone narrando quam pauper esset illa insula lectoribus manifestum faciebat
[9]
. Viatores quoque interrogare solebat ut illos negotiatores qui e
Rubro mari
ad Indos commercii causa navigabant.
Nihilominus paene omnia quae in
Geographicis
legimus e prioribus auctoribus excerpta sunt nec dissensiones inter fontes dissimulabat Strabo qui permultos historicos et geographos legerat. Eo difficilior lectori moderno Strabonis lectio fit quod suturas inter varia excerpta non satis planas fecit. Magni enim refert fontes agnoscere quos saepius quam multi scriptores illius aetatis, non semper tamen, nominabat. Nam res descriptae non ad Strabonis tempora sed ad fontium aetatem referendae sunt. De
Gallia
non quae in
provinciis
ab
Augusto
nuper creatis fiebant tradebat sed quae
Posidonius
tempore
Belli Gallici
Graece notaverat. Item urbes litoris
Iudaeae
proximi enumerans
Stratonis Turrem
memorabat
[10]
nec scire vel meminisse videtur regem
Herodem
ibi magnum portum circa
10 a.C.n.
aedificasse quod caput oeconomicum regni sui fieret atque novae urbis nomen in
Caesaream
mutasse, quo amicum suum Augustum honoraret. Quae urbs iam anno
6
caput provinciae Iudaeae facta erat. Item cum de regionibus orientalibus
Imperii Persici
aut de Indis agebatur ad comites
Alexandri Magni
qui narrationem illius expeditionis reliquerant decurrebat hoc est ad
Nearchum
,
Arsistobulum
,
Megasthenem
etc. quos tamen mendacii et mirabilium nimiae adfectationis insimulabat, et verum a ficto discernere coniectura conabatur. Nec alia exempla eiusdem generis desunt nec operae pretium plura addere. Ultimo capitulo ultimi libri
[11]
tandem de provinciarum Romanarum divisione ab Augusto 27 a.C.n. facta et ineunte Tiberii principatu (id est tempore quo Strabo finem operi imposuit nisi morte praeventus est ne consilium perficeret) adhuc vigente nos certiorem facit. Alibi hanc divisionem omnino omittit sed postquam regiones a geographis Graecis olim finitas et nominatas descripsit nonnumquam sententiolam huiusmodi addebat ː "at nunc Romanis oboedientes sunt" vel "at nunc est provincia Romana".
Simile vitium in longitudinis mensurarum usu reprehendere licet ː aliud enim
stadium
in alia civitate valebat nec apud Eratosthenem idem atque apud Artemidorum. Quod non animadvertisse videtur Strabo qui tamen lectorem suum certiorem faciebat non idem valere schoenum in Aegypto meridionali atque Alexandriae
[12]
.
Praecipui fontes sunt Posidonius, philosophus stoicus qui multa scripsit et rerum oeconomicarum investigator diligens erat quem plerumque sequebatur de Hispania, Gallia et Asia Minore, Artemidorus grographus
[13]
,
Apollodorus 'Atheniensis' dictus
[14]
qui duodecim libros commentariorum ad
Iliadis
navium catalogum
concinnaverat et geographicae Homericae peritissimus habebatur, Eratosthenes,
Polybius
[15]
et multi alii quorum testimonium ad unam regionem vel ad unam rem adhibuit eo magis quo plurimos fontes ad magnum opus historicum iam collegerat. Ita compilationem geographicam non satis elaboratam nobis reliquit Strabo ac simul pretiosum thesaurum rerum non aliter notarum quia eius fontes tempori impares perierunt. Exempli gratia fons maior in Eratosthenis doctrina restituenda habetur.
Tempore Strabonis Asianum dicendi genus, floridum et hyperbolicum, primo saeculo a.C.n. ineunte a rhetoribus probatum, multis taedio fieri coeperat qui ad contraria sese verterant quod et in Strabone conspicuum est qui ornamenta rhetorica fugisse videtur ː eius oratio ieiuna et exilis dici potest, ut Ciceronianis verbis in ea re iudicanda utamur, nisi quod saepe ipsa verba auctoris quem sequebatur in disputationem suam inducebat ita ut plura dicendi genera in
Geographicis
discerni possint quae
philologi
cum aliquo fonte coniungere conantur.
Linguam Graecam communem aetatis Augustae scribebat Strabo, multas varietates tam
morphologicas
quam
syntaxicas
praebentem. Nondum enim Neo-Attici praepollebant qui postea ad purum
Atticismum
redire praecepere
[16]
.
Editio princeps
Graeca
Venetiis
in
officina Aldina
elaborata anno
1516
in lucem prodiit.
Guarinus Veronensis
et
Gregorius Tifernas
Rerum Geographicarum libros XVII
iam circa
1458
Latine verterant, quae
interpretatio
Romae anno
1469
typis mandata est ac postea saepe reedita. Nam
tempore litterarum renatarum
Gemistus Pletho
Strabonianum textum apud doctos
Florentiae
divulgabat atque ipse
Christophorus Columbus
duobus locis Strabonianis in consilio Indorum via occidentali quaerendorum confirmatus esse dicitur.
[17]
Optime de Strabonianis studiis meruit eruditus vir
reformatus
Isaacus Casaubonus
qui priorem editionem 'commentario et castigationibus' suis auctam tabulaque totius orbis a
Gerardo Mercatore
nuper confecta ornatam
Genavae
apud Eustathium Vignon anno
1587
publicavit
[18]
, in qua textui Graeco
Gulielmi Xylandri
versionem Latinam adponebat. Nec postea desiit Strabonis operi magno operam dare et anno 1620 editio altera
[19]
posthuma et adhuc melior
Lutetiae Parisiorum
in lucem typographicam prodiit.
- Collection des Universites de France
ː editio a Germaine Aujac, Francois Lasserre, Benoit Laudenbach et aliis curata quae interpretationem Francogallicam, apparatum criticum et adnotationem criticam et historicam praebet. Exordium ab anno 1966 cepit, desunt adhuc libri XIII-XIV et XVI (anno 2019)
- Loeb Classical Library
ː editio octo voluminibus digesta cum versione Anglica Horatii Leonardi Jones, primum inter 1928 et 1960 in lucem prodiit.
- Editio a Stephano Radt curata cum versione Germanica et commentario philologico, Gottingen, Vandenhoeck & Ruprecht, 2002-2011. Decem voluminibus digesta.
Vide apud Guglum librorum
- ↑
Geographica
I.1.23
- ↑
W. Aly,
Strabon von Amaseia. Untersuchungen uber Text, Aufbau und Quellen der Geographika
, Bonnae, 1957
Recensio critica
et F. Sbordone, "L'imperio di Tiberio e la redazione definitiva della geografia di Strabone",
Annuario celebrativo del Linceo
, 1958 ː 51-59. Item
Der Neue Pauly
et F. Sbordone
- ↑
Deipnosophistae
XIV.201.
- ↑
"Intorno al tempo ed al luogo in cui Strabo compone la geografia storica",
Italia antiqua
, 1922 ː 267-316. Quam opinionem sequebantur E. Honigmann
RE
IVA verbo Strabon, 84 et P. Meyer, "Quaestiones Strabonianae",
Leipziger Studien
, 1879 ː 49-72. F. Sbordone operam circa 8 a.C.n. intermissam esse arbitrabatur ac circa 17 resumptam sed non nisi Strabone mortuo publicationem fuisse.
- ↑
II.5.11
- ↑
I.3.17 et XVII.1
- ↑
P. Charvet et J. Yoyotte,
Strabon. Le voyage en Egypte : un regard romain
, Parisiis, 1997.
- ↑
XII.2.3 et XII.8.9.
- ↑
X.5.3
- ↑
XVI.2.27.
- ↑
XVII.3.25
- ↑
XVII.1.24 et 41.
- ↑
Artemidorus Ephesius primo saeculo a.C.n. floruit et undecim libros
Geographumenon
conscripsit quibus regiones circa Mare Nostrum iacentes amplectebatur. Multum peregrinabatur atque tantum quae viderat sese referre gloriabatur ((XVI.3.15).
- ↑
Secundo saeculo a.C.n. florebat.
- ↑
Liber XXXIV
Historiarum
Europae geographiae deditus erat.
- ↑
Francois Lasserre, Introductio ad Stabonis opera apud
Collection des Universites de France
LXXXIII-LXXXV qui adiectica a Quintiliano ad orationem Asinii Pollionis finiendam adhibita (h.e.
salebrosa et exiliens
) Straboni quoque recte adhibenda aestimabat.
- ↑
I.4.6 ubi opinionem Eratosthenis et II.3.6 ubi quandam Posidonii coniecturam referebat. CF. M. V. Anastos, "Pletho, Strabo and Columbus",
Annuaire de l'Institut de Philologie et d'Histoire Orientales et Slaves de l'Universite Libre de Bruxelles
, 1952 (12)ː 1-18
Recensio critica
- ↑
Apud Guglum librorum
- ↑
Apud bibliothecam Monacensem
- Germaine Aujac,
Strabon et la science de son temps : les sciences du monde
, Parisiis, Les Belles Lettres, 1966
- "Strabon et son temps", in
Geographie
(curante W. Hubner), Stuttgarti, Franz Steiner, 2000 ː 103-139
- Raoul Baladie,
Le Peloponnese de Strabon : etude de geographie historique
, Belles Lettres, 1980
Recensio critica
- Anna Maria Biraschi (cur.),
Strabone e la Grecia
, Neapoli, 1994
Recensio critica
Alia recensio critica Anglica
- Brill's companion to ancient geography
, Lugduni Batavorum, 2016
- Marcel Dubois,
Examen de la geographie de Strabon : etude critique de la methode et des sources
, Armand Colin, 1891
- Iohannes Engels,
Augusteische Oikumenegeographie und Universalhistorie im Werk Strabons von Amaseia
.
Stuttgarti
: Franz Steiner, 1999
- Antonio Garcia y Bellido,
Espana y los Espanoles hace dos mil anos : segun la Geografia de Strabon
, Matriti, 1945 Saepe reeditum.
- Histoire et geographie chez les auteurs grecs : du IIe s. av. J.-C. au VIe s. apres J.-C.
(curantibus Michele Coltelloni-Trannoy et Sebastien Morlet). Parisiis, de Boccard, 2018, 43-65 ː "Entre histoire et geographie, ecrire le paysage chez Diodore de Sicile et Strabon. Le cas des iles occidentales" a Laury-Nuria Andre ; 68-74 ː "Geografia e storia nel proemio di Strabone" a Francesco Prontera
Summarium
- Gianfranco Maddoli (cur.),
Strabone e l'Italia antica
(Incontri perugini di storia della storiografia antica e sul mondo antico, II, Acquasparta, Palazzo Cesi, 25-27 maggio 1987), Neapoli, 1988
Recensio critica
- Augustus Meineke,
Vindiciarum Strabonianarum liber
, Berolini, 1852
- Domenico Musti,
Strabone e la Magna Grecia : citta e popoli dell'Italia antica
, Patavii, 1994
- Claudius Nicolet,
L'inventaire du monde : geographie et politique aux origines de l'Empire romain
, Parisiis, Fayard, 1988
- Paul Pedech,
La geographie des Grecs
, Presses universitaires de France, 1976
- Duane W. Roller,
A historical and topographical guide to the Geography of Strabo
, Cambridge University Press, 2018
Apud Guglum librorum
Recensio critica
- The Routledge companion to Strabo
, Londini, 2017
Recensio critica
Alia recensio
- Strabo's cultural geography : the making of a kolossourgia
(curantibus Daniela Dueck et Hugh Lindsay et Sarah Pothecary). Cambridge University Press, 2005
Recensio critica
Alia recensio
- Patrick Thollard,
Barbarie et civilisation chez Strabon
:
etude critique des livres III et IV de la " Geographie "
. Parisiis, les Belles Lettres, 1987
Recensio critica
- Thomae Tyrwhitti
Coniecturae in Strabonem quas typis repetendas curauit et praefatus est Theoph. Christoph. Harles
, Erlangae, 1788
- Ingeborg Weiss,
Die Italienbucher des Strabon von Amaseia
, Peter Lang, 1991
Nexus interni
- {{
Strabo
}} [formula Vicipaediae pro citationibus
Geographiae
Strabonis]