Genu

E Vicipaedia
Tomographia radiis X facta genus

Genu [1] ( -us, n. ) est regio anatomica inter femur et crus . Articulus genus, qui coniungit femur , tibiam , et fibulam , ab osse patella protegitur. Genus iunctura est maximus articulus corporis humani; typus eius est trocho-ginglymus, quia permittit flexionem et extensionem atque (in flexione sola) versuram. [2]

Deformationes anguli articuli genus non rara apparent: genu valgum , genu varum , genu recurvatum .

Genu est forabile per iniuriam acutam, arthritidem et arthrosem .

Genu dextrum depictum e latere

Mala morbique genus [ recensere | fontem recensere ]

Deformationes anguli articuli genus [ recensere | fontem recensere ]

Genua non raro deformationes angulorum articulationum suarum cum derivationibus crurum notabilibus ostendunt. Saepe derivationes ad utrum latus, rarissime etiam erga dorsum, animadverti possunt. Derivatio cruris ad latus lateralem genu valgum [3] , ad medialem genu varum vocatur.

Osteoarthritis [ recensere | fontem recensere ]

In osteoarthritide genu, saepe una cum aliis articulis, frequenter affectum est.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica . Stutgardia: Thieme
  2. Schiebler, T. H., et Schmidt, W. (editores) (1983), Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, editio 3 (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).
  3. Genu va L gum - crus ad L ateralem latus derivatur.

Nexus interni

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica , si potes!

Membrum inferius hominis

Membrum inferius   ? cingulum pelvicum   ? nates   ? coxa   ? femur   ? genu   ? crus   ? pes