Situs provinciae Galliae Narbonensis in Franciae
Gallia Narbonensis
erat provincia Romana in hodierna
Francia
ita nominata ab
Augusto imperatore
. Provincia illa circa 120 a.C.n. creata est et
Gallia Transalpina
vel
Ulterior
tum appellari solebat, ut a
Gallia Cisalpina
vel
Citeriore
distingueretur quae in Italia septentrionali patebat.
Plinius maior
narrat de Gallia Narbonensi: "Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia."
- Tenney Frank
,
Roman Imperialism
. Novi Eboraci: Macmillan, 1914
Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed.,
An Economic Survey of Ancient Rome
. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones,
The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey
. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Nexus interni
Provinciae Imperii Romani ante-Diocletianae