Franciscus Hayez
Franciscus Hayez
, vulgo
Francesco Hayez
, natus familia oriunda e
Francia
, fuit
pictor
Italicus
.
Franciscus Hayez natus est
Venetiae
anno 1791. Pater Ioannes Hayez a familia modica Francogallica originem ducebat et mater Clara Torcella mulier
Muriani
erat. Franciscus quattor
fratres
habebat atque filius iunior familiae erat.
Hayez a
matertera
sua, quae Ioannem Binasco artis collectorem nupserat, educatus est. Binasco
avunculus
suus ingenium praematurum Francisci in arte delineandi animadvertit atque eum in arte discenda docuit, deinde iuvenis Hayez apud pictorem
Franciscum Maggiotto
per annos tres studiavit. Postea ille apud
Philippum Farsetti
artium fautorem (qui in
palatio suo
in Venetiis statuas e
gypso
factas habebat) studiavit.
Anno 1806 Franciscus Hayez in
academia artium
Venetiarum entravit et
Theodorum Matteini
audivit.
[1]
Anno 1806 ille certamen academiae et domicilium anni uni apud Academia Sancti Lucae
Romae
vicit. Hayez in Urbe mansit usque ad 1814,
[1]
deinde ille
Neapolim
migravit, ubi
Ioachim Murat
tabulam commisit: igitur pictor Venetiarum, Romam redito, tabulam
Ulixes ad aulam Alcinoi
pinxit. Anno 1817, die 13 Aprilis, Franciscus Hayez Vicentiam Scaccia uxorem duxit in
Ecclesia Sanctae Mariae in Via
, Romae sita. Paulo post Franciscus Vicentiaque Venetias migraverunt.
Anno 1822 Hayez
Mediolanum
migravit et artium fautricem
Claram Maffei
frequentavit. Maritus Clarae,
Andreas Maffei
, imaginem mulieris suae pictori commisit. Anno 1850 Hayez director
Academiae Brema
factus est.
Franciscus Hayez in longa vita sua multas tabulas pinxit: varia opera civilia de
historia
sunt (
Destructio templi Hierosolymitani
, tres tabulae
Vespra siciliana
appellatae...); alia opera res
romanticas
aut historias
biblicas
in modo
Neoclassico
tractant. Ille etiam res
theatrales
depinxit. Tamen, quamvis multas tabulas de religione ut
Ruth
(1839),
Samson et leo
(1842) et
Susanna
(1859) pinxerit, apud opera eius tabulas pictas super altare non sunt, fortasse quia variae ecclesiae in
Italia septentrionale
exauguratae sunt
bello Napoleonico
. Franciscus Hayez etiam homines praeclaros Italicos effinxit, exempli gratia
Camillus Bensus Comes Cavour
vir politicus,
Maximus d'Azeglio
pictor atque
Alexander Manzoni
scriptor.
Anno 1869 Vicentia uxor sua mortua est. Anno 1873 pictor Angelinam Rossi Hayez sibi filiam adoptavit. Anno 1882 Franciscus Hayez, qui unum et nonagesimum annis agebat, mortuus est
Mediolani
. Corpus eius in
crypta
Famedio apud
coemeterium
monumentale Mediolani sepultum est.
- Athleta victor
(1813)
- Ulixes ad aulam Alcinoi
[2]
(1813-1815)
- Vespra siciliana
(1821?22)
- Ultimum oscolum Romei et Iuliae
(1823)
- Melancholia
(1840-1841)
- Effigies
Alexandri Manzoni
(1841)
- Meditatio
(1851)
- Oscolum
(1859)
- Maffeis, Bruno,
Quelli che hanno fatto grande Milano, l'Italia: I personaggi sepolti nel Famedio del Cimitero Monumentale di Milano
, 2015.
- Mazzocca, Fernando,
Francesco Hayez: Catalogo ragionato, in Cataloghi ragionati di artisti lombardi dell'Ottocento
, Federico Motta Editore, 1994.
- Mazzocca, Ferdinando,
Francesco Hayez, Le mie memorie
, Vicetiae, Neri Pozza Editore, 1995.