Flavius Varronianus
(natus
363
, mortuus ignoto anno) filius imperatoris
Ioviani
et Charitonis erat. Iovianus, anno 363 post mortem
Iuliani
imperatoris in bello Persico successor imperator electus cum
nobilissimo puero
1 Ianuarii
364
Ancyrae
consulatum coepit. Nam pater Ioviani Varronianus Maior quendam Varronianum post Iovianum imperatorem factum consulatum gesturum esse somniaverat.
Sed pater iam
17 Februarii
eiusdem anni mortem obiit
[1]
. Patre mortuo filiolus uno oculo caecatus est.
Iohannes Chrysostomus
anno
380
epistulam "ad iuniorem Viduam" (Charitonem), quo de eius filio vivo scripsit. Sed nihil praeterea de Varroniano audimus.
- ↑
Dietmar Kienast, Romische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 326