Fertilizatio externa

E Vicipaedia
Scleractinia ova pariunt .

Fertilizatio externa est genus fertilizationis in quo cellula spermatica cum cellula ovalis coniungitur sub divo, potius quam intra organum proprium intra corpus parentis . Liberatio ovorum et seminum in aqua ova parere appellatur. Contra, fertilizatio interna intra feminam post inseminationem per copulationem fit. Inter vertebrata , plurima amphibia et pisces fertilizatione externa utuntur, ovis circumiectis a femina et semen a mare liberatis. Saepissime, copia ovorum ponitur, cum mas in proximo eius semen statim liberat.

Multa invertebrata se per fertilizationem externam regenerant. Semini in circumiectis aquaticis plerumque sunt flagella , quae ad ovum natant. Permultae gametae implicari possunt, nonnullique organismi , sicut anthozoa , emissionem gametarum congruentem reddunt ad potestates fertilizationis prosperae augendas. Plantae praeter nonnullas plantas non vasculares aquaticas fertilizatione interna utuntur.

Nexus interni

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Brusca, R., et G. Brusca. 2002 . Invertebrates. Ed. 2a. Sunderlandiae: Sinauer Associates.
  • Gilbert, S. F. 2005 . Biologia del desarrollo. Ed. 7a. Mexici: Panamericana.
  • Longo, F. J. 1997 . Fertilization. Ed. 2a. Londinii: Chapman & Hall.

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]