Odeum Ricardi Wagner, conciliabulum feriarum Baruthensium
Feriae Baruthenses
(
Theodisce
Bayreuther Festspiele
) sunt ludi musici, qui
Baruthi
in urbe
Bavarica
celebrantur ad producenda opera
Ricardi Wagner
,
compositoris
Germanici
, quo auctore feriae illae incohatae sunt anno
1876
. Feriae, quae ab anno
1951
quotannis celebrantur, semper penes progeniem Wagner fuerunt. Quae sollemnitas ab extremo mense Iulio ad extremum Augustum mensem habetur in feriarum theatro sive
odeo
(
Festspielhaus
), quod ipse Ricardus Wagner animo constituit attenteque aedificandum curavit.
Primae feriae musicae
die
13 Augusti
1876
initium ceperunt. Nam triduo producta est
tetralogia
anuli Nibelungensis
. In sollemnitate multi aderant
monarchae
ac nobiles, nec non flos eius aetatis compositorum, sicut
Antonius Bruckner
,
Eduardus Grieg
,
Petrus ?ajkovskij
,
Camillus Saint-Saens
,
Franciscus Liszt
. Dux symphoniacorum fuit
Hans Richter
.
Secundae deinde feriae sexennio post anno
1882
celebratae sunt. In his sollemnibus productum est
Parsifal
, quod Wagner ipse
Buhnenweihfestspiel
('drama festum scaenae consecrandae') appellabat. Munere ducis symphoniacorum partitis temporibus
Hermannus Levi
et
Franciscus Fischer
fungebantur. Quae feriae extemplo magnam apud omnes gentes gratiam inierunt. Nam quam plurimi compositores et musici praesertim in Europa Baruthemum proficisci volebant, ut opera Ricardi Wagmer auscutare possent. Alii compositores modos musicos eius amabant, impulsuque eius suam modulandi rationem excogitabant; pars autem musicam Wagneri aegre patiebatur.
Feriae Baruthenses ab anno 1951 quotannis celebrantur. Sed anno
2020
exceptione
coronario viro
data feriae revocatae sunt.
- Appia, Adolphe (1976) Uber das Bayreuther Festspielhaus.
Der Festspielhugel: Richard Wagners Werk in Bayreuth 1876?1976
, ed. Herbert Barth, 99?103. Deutscher Taschenbuch Verlag.