Euripides
(
Graece
Ε?ριπ?δη?
) (c.
480
?
406 a.C.n.
) fuit
poeta
tragicus
Graecus
, natu minimus e tribus clarissimis
tragoedis
Atheniensibus
. Dum enim vivit, laudibus
Aeschyli
et
Sophoclis
obscuratus vixit.
Fabulis
suis eatenus novas inusitatasque res scaenicas produxisse videtur, ut quasi praeco novae aetatis haberi possit. Itaque feminis concessit partes solito maiores. Etiam animi motus titubationesque
heroum
vel maximorum exhibuit. Iustissime refert
Aristoteles
Sophoclem dixisse se exponere homines ut esse debent, Euripidem autem ut sunt
[1]
. De fabulis Euripidis permultis duodeviginti tantum integrae aut paene integrae ad aetatem nostram defluxerunt. Etiam fragmenta complurium tragoediarum supersunt.
Scriptores
antiqui vitarum inventores quam audacissimi erant. Saepenumero etiam factorum nobilium ignoratione neglegentiaque scripserunt. Paene omnia, quae de vita privata Euripidis scimus vel potius legimus, hausta sunt e vitis, quarum fides in tritissimis rumusculis esse videtur.
Quicquid de vita Euripidis cognoscere possumus e paucis nec satis certis testimoniis eruendum est. Primum quidem confitendum est
Aristophanem
unicum esse testem aequalem. Quamquam a compluribus philologis infestus saepe habetur testis, proficiscendum est tamen ab hoc modo intellegendi: Quicquid de Euripide dixerit Aristophanes, verum (nempe cum grano salis) iudicandum est, nisi falsum esse demonstrari potest. Haec igitur habemus testimonia vitae Euripidis
[2]
:
- Dicta Aristophanis.
- Vita Euripidis
(
Β?ο? Ε?ριπ?δου
) ab
Satyro
, biographo et philosopho, saeculo tertio a.C.n. collecta.
- Vitae incertorum auctorum (vulgo
Γ?νο? κα? β?ο?
collectio vocata).
- Aulus Gellius
,
Noctes Atticae
15,20.
- Sudae
lexicon s.v.
Ε?ριπ?δη?
3693, 3694 et praesertim 3695 Adler.
- Thomas Magister
,
Scholia Euripidea
(initio saeculi millesimi quadringentesimi).
- Mentiones ab
Aristotele
[3]
,
Plutarcho
,
Athenaeo
aliisque factae.
Pauca de
vita
poetae tam memorabilis cognovimus. Communem fere secuti opinionem eum dicimus die
23 Septembris
anno
480 a.C.n.
in
Salamine
insula natum esse, eo videlicet die, quo
Xerxis
ingens exercitus ab Atheniensibus dissipatus est. Vix tamen ulli alii homini antiquitatis dies natalis tam exquisite discriptus est, et ideo rerum peritis persuasum est diem illum a chronographis antiquis datum esse, ut ita gloriam illustri augerent tragoedo. Vero propius esse videtur Euripidem aliquot annos ante 480 natum esse.
Marmor Parium
eum indicat anno
485 a.C.n.
natum esse.
De
pueritia
Euripidis non satis multa certo scimus. Clito (
Κλειτ?
) mater fertur agrestia olera vendendo victum quaesivisse, cum Mnesarchus (
Μν?σαρχο?
) pater tradatur fuisse caupo. Nihil reapse obstat, quin fidem huic notitiae habeamus, namque Aristophanes, fons unicus aequalis, mentionem matris eius saepe facit. Etsi ignobili loco natus esse videatur Euripides, tamen opes eum non defecerunt ad librorum copiam parandam, qua instructus esse traditur. Adulescens in
spelunca
quadam Salaminis solebat scriptitare, quae etiam hodie ab
archaeologis
Euripidis spelunca
vocatur.
[4]
Narratur pater filio nato de fato consuluisse astrologum quendam, qui respondit puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore.
[5]
Quod responsum pater interpretatus est ad victorias athleticas pertinere; itaque ad palaestram delatus est Euripides adulescens, ut athletarum artificiis exerceretur, invitus quidem, ut testantur hi versus ex Euripide excerpti:
[6]
Licet innumerabilia mala sint in Graecia,
|
Κακ?ν γ?ρ ?ντων μυρ?ων καθ? ?λλ?δα,
|
nihil est athletarum genere peius.
|
ο?δ?ν κ?κι?ν ?στιν ?θλητ?ν γ?νου?·
|
Mox vero ad philosophiae studia transgressus auditor fuisse fertur multorum praeceptorum, inter quos praesertim
Anaxagoras
physicus est numerandus. Itaque ab
Alexandro Aetolo
dictus est "boni Anaxagorae alumnus" (
? δ' ?ναξαγ?ρου τρ?φιμο? χα?ου
).
[7]
Etiam "philosophus scaenicus" nuncupatur.
[8]
Cum Socrate eatenus coniunctus fuit familiaritate, ut essent qui fabulas autumarent quasdam Euripideas esse "Socraticis clavis firmatas" (
Ε?ριπ?δα? σωκρατογ?μφου?
).
[9]
Constat quidem neminem sua tantum indole ad sollertiam niti posse. Quae cum ita sint, fieri non potuit, quin Anaxagorae institutio vel Socratis consuetudo quam maximam vim ad ingenium Euripidis colendum habuerit. Et scimus Socratem fuisse admiratorem Euripidis.
[10]
Quo anno aetatis se tragico certamini primum dediderit, testimonia inter se differunt. A fide vix abhorret, si dicimus poetam viginti fere annorum primis fabulis a se in medium prolatis mediocrem tantum sibi favorem apud populum conciliavisse. Paulatim vero facilioribus auribus acceptus videtur esse, et anno demum
441 a.C.n.
primum tulit praemium fabula, quae ad aetatem nostram non est conservata. Dum vixit quinque tantum tulit praemia; sextum adhuc post obitum.
Eam in praestantiam crevit, ut ab Aristophane dignus visus sit iocis obici. In
Acharnensibus
(a. 425),
Thesmophoriazusis
(a. 411) nec non in
Ranis
(a. 405) Aristophanes personam Euripidis in scaenam producit. Interdum in aliis quoque fabulis Euripidis mentionem facit. False tamen rem iudicare videntur ii, qui Euripidem ab Aristophane opprobriis exagitari maleque mulcari dicunt. Re vera elocutionem verbaque edita Euripidis aliorumque tragoediorum iocosis imitationibus vertit in risum, sed alucinari videntur qui nimiam acerbitatem Aristophani imputent. Fieri potest, ut a toto theatro non amaretur Euripides,
[11]
quo factum esse videtur, ut testimonia quaedam posteritati tradita (sicut
Vita Euripidis
a Satyro exarata) vituperatorum vocem redderent. Notissimus est Cephisophon ille, qui ab Aristophane commemoratur Euripidi praesto fuisse in tragoediis scribendis.
[12]
Vitae quidem posteriores Cephisophontem etiam faciunt cum uxore Euripidis moechantem. Utcumque res se habeat, de ea tacet Aristophanes.
Traditur autem Euripides duas habuisse
uxores
, Melito et Choerilen. Utra utram secuta sit, et quare bis uxorem duxerit Euripides, nescimus. Gellius
[13]
quidem autumat eum duas simul uxores habuisse, cum
mulieres
in maiorem modum exosus fuerit. Etiam Suda Euripidem facit mulierum osorem. Constat quidem Euripidem in plurimis tragoediis exagitasse mulieres, at optimum de hac re testimonium a Sophocle datum
Hieronymus Rhodius
memoravit: Sophocles, cum quidam Euripidem diceret mulieres exosum esse, "in tragoediis quidem", inquit, "verum in lecto mulierosus".
[14]
Utique, filios habuisse dicitur tres, Mnesarchidem mercatorem, Mnesilochum actorem,
Euripidem
denique, qui natu minimus aliquot fabulas patris edidisse fertur.
Fama est Euripidem, cum
Orestem
anno
408
docuisset, ad
Archelaum
, regem
Macedoniae
, se contulisse
[15]
, seu quod adversariorum ludificationum pertaesus fuerit, seu quod rerum publicarum turbationem effugere voluerit. Quamquam tam multum in hac "fuga voluntaria" positum est, tamen in dubium vocata est. Si enim Macedoniam profectus erat ibique mortuus, nonne iusto iure Aristophanem opinemur huius rei mentionem fecisse?
[16]
Ita quidem, dummodo hoc
argumentum ex silentio
respiciamus certam non tribuere scientiam.
Communem quidem opinionem secuti Euripidem dicimus apud Archelaum tres adhuc scripsisse tragoedias,
Bacchas
scilicet
Iphigeniam
que
Aulidem
ac tertium, cuius etiam nomen nos fallit
[17]
.
De morte Euripidis plerumque hoc narratur: in
Macedonia
anno
406
animam efflavit a
canibus
laceratus. Eius
corpus
sepultum est prope
Arethusam
in convalle duobus rivis inrigata.
[18]
Traditur Athenienses frustra ab Archelao rogavisse, ut Athenis poetam sepelire possent. Itaque Athenienses
cenotaphium
exstruxerunt epigrammate ornatum.
Euripides certaminibus parum prosperabatur sua aetate, nam quater tantum, dum vixit, primas tulit. Fortasse demirabatur populus, cur fabulas laxiore quadam compage doceret quam Sophocles, tragoedus sua aetate maximus habitus; cur heroes a priscis auctoribus honoratos faceret instar hominum dubitanter praveque agentes; cur feminarum personas fingeret se solito ardentiore animo gerentes. Quibus de causis certe dentibus Aristophaneis mordebatur. Post obitum autem Euripides magnam iniit gratiam theatri, et aetate Hellenistica quam maxime florebat. Etiam nunc vigore suo excellent fabulae Euripideae, quippe quae eas tractent res, quae velut semper instantes hominum animos moveant.
Ad notionem de fabularum cohaerentia haud facile pervenitur. Variae enim videntur fabulae animosque interdum in contraria vocantes. Euripides quid de philosophia, religione, politica, ethica cogitaverit vix potest simpliciter e textibus colligi, nam res a variis partibus tractat prout quamque personam dramatis facit loquentem. Sed dubium non est, quin alio fuerit animo in mores tralaticios ac tragoedi natu maiores. Sophistarum enim argumentis persuasus veterum opiniones in dubium vocabat. Ipse tamen dubitationes nolebat novis persuasionibus dispellere.
Arti scaenicae excolendae maxime profuit. De insolitis virtutibus heroum fato divino obnoxiorum non iam narrabat sed potius de infirmitate hominum inopinatis rerum condicionibus submissorum. Fabulae Oresteae optimum dant specimen heroum inversorum. In
Electra
fabula, persona inscripta non iam est filia regis aulam
Agamemnoniam
habitans sed agricolae simplici nuptum data. Quae cum ita sint, tota fabula est in vita rustica omni ornatu carenti collocata. Incultus etiam exitus fabulae ab Euripide expositus: Electra et
Orestes
in ulciscendi furore cruentum committunt facinus, quo facto tamen momentum amittunt. Nihil in conscientia aliud restare videtur nisi facinoris crudelitas. Denique duo videmus iuvenes fati inscios, quorum in animis scrupuli haerent.
Orestes
autem fabula eorundem vices posteriores exponit:
Argivi
Oresten et Electram punire volunt, Orestes animi perturbatione commotus aegrotat, ambo vitam servare omnibus modis conantur.
Praesertim hominis naturae cognitione animique affectionum expositione aliis excellit Euripides tragoedis suae aetatis. Qua sapientia psychologica figuras creat vitae humanae simillimas, quae etiam nostrae aetatis lectores delectant, quamquam dicendum est eum id non egisse, ut personas fingeret animo ingenioque integras; potius id egit, ut animos spectantium moveret vividis actibus personisque dubitatione aestuantibus. Profecto aliquid novi est quod Euripides personas facit non nutu divino sed potius suo arbitrio animique motu agentes. Imago personae Euripideae contrarias naturae proprietates habere potest, veluti
Medea
, cuius in corde amor maternus cum maritum ulciscendi cupiditate contendit; veluti Agamemnon, qui per speciem nuptiarum
Iphigeniam
, filiam suam, in castra arcessit diis immolandam. Quo facto tamen amore paterno deflexus verba sua renuntiat. Persona Euripidea potest etiam fabulae decursu mutari, veluti Iphigenia in fabula eiusdem nominis: Simulac de sorte sibi futura audivit, primo maerore formidineque afflicta Agamemnonem patrem, ut sibi parceret, precabatur. Demum autem ultro ac libenter se praebet immolandam Graecorum salutis causa.
Eventa civilia maxime Euripidis intererant. Non aliter ac alii tragoedi, qui annos difficillimos Persici et Peloponnesiaci bellorum vixerant, Euripides insaniam belli bene perspexit. Numquam tamen ipse civilium rerum fluctibus se immersit, sed in umbratile vitae genus incumbens fabulis potius docere quam delectare volebat. Quae voluntas exemplis docendi quam clarissime videtur in ea quam de
Troadibus
composuit fabula:
[19]
Post
Troiam
captam
Achaei
in castris suis Troades captivas inter se dividunt. Fabula non solum de calamitatibus feminarum commoventer narrat sed etiam de eo admonet, quod bellum etiam victores pessum dat. Euripides hanc fabulam anno 415 dedit, quo anno classis magna ab Atheniensibus
ad Siciliam expugnandam
missa est. Duobus post annis Athenienses acerbam cladem acceperunt. Forsitan Euripides hac fabula populares suos a bello parando dissuaserit.
Euripides identidem aliquatenus ultra limites
tragoediae
et
comoediae
saliebat, qua re posteritati exemplum proposuit. Multae enim tragoediae Euripideae scaenas ostentant plane ridiculas, veluti
Hercules
, qui in
Alcesti
ebrius fabulatur bene epulatus; veluti
Ion
, qui in fabula
eiusdem nominis
moleste fert, quod vir quidam se patrem dicens necopinato illum amplecti conatur. In
Bacchis
crudelia miscentur ridicularibus:
Cadmus
et
Tiresias
senes, alter claudus, alter caecus, alter altero innixus, bacchantes contendunt maenadibus aequari;
Pentheus
autem vi
Dionysii
affectus vestem femineam accipit gerendam mitraque ornatus dicit se binos videre soles binasque
Thebas
.
Sunt etiam fabulae Euripideae, quae parum proprie tragoediae appellantur. Praesertim
Iphigenia in Tauris
et
Helena
et
Andromeda
fabulae sunt argumento quodam romantico ita sertae, ut personae principales multas post vicissitudines animum suspendentes minasque discriminum per evasiones periculosas ad conclusionem felicem perducantur. De his fabulis dubitari licet, an propius ad
Menandreum
genus iam accesserint.
Manuscriptorum Euripideorum sunt duae familiaeː una decem fabulas ad usum scholarum circa secundum saeculum p.c. selectas nobis cum philologorum antiquorum
scholiis
tradidit. Haec decem erantː
Hecuba
,
Orestes
,
Medea
,
Phoenissae
,
Alcestis
,
Andromache
,
Hippolytus
,
Rhesus
,
Troades
,
Bacchae
. Aetate Byzantina posteriore tres tantum in scholis adhuc legebanturː
Hecuba
,
Orestes
,
Phoenissae
. Forte quadam felici nonnullae aliae fabulae sine scholiis ad aetatem nostram pervenerunt. Quarum tituli omnes litteris E aut H aut I incipiunt
[20]
unde colligitur tomus aliquis fuisse operum omnium alphabetico ordine digestorum. Omnes tamen ultimo a recensione grammatici
Aristophanis Byzantii
derivantur qui in
bibliotheca Alexandrina
editionem e multis exemplaribus concinnavitː orthographiam stabilivit, partes lyricas in
strophas
et versus (cola) divisit, tragoedias singulas argumento instruxit. Ante eum enim textus corruptior tam a scribis quam ab actoribus et choregiis qui fabulas docebant circumferebatur
[21]
. Post Aristophanem
Didymus
historicis commentariis additis scholiis multum contulit in quibus saepe memoratur.
Papyri antiqui
peiorem textum plerumque praebent quam manuscripti Medii Aevi.
Editio princeps
quinque fabularum iam apud Laurentium de Alopa
Florentiae
anno
1494
typis mandata erat, reliquae anno
1503
Venetiis
apud
Aldum Manutium
in lucem prodierunt. Sedecimo saeculo ineunte
Desiderius Erasmus
duas Euripideas fabulas Latine vertit
[22]
.
- Vide etiam
indicem fabularum Euripidearum
De tragoediis Euripidis permultis septendecim tantum integrae ad aetatem nostram defluxerunt.
- Alcestis
(
?λκηστι?
), secundas tulit 438.
- Medea
(
M?δεια
), tertias tulit 431.
- Heraclidae
(
?ρακλε?δαι
), c. 430.
- Hippolytus
(
?ππ?λυτο?
), primas tulit 428.
- Andromacha
(
?νδρομ?χη
), c. 425.
- Hecuba
(
?κ?βη
), c. 424.
- Supplices
(
?κ?τιδε?
), c. 423.
- Electra
(
?λ?κτρα
), c. 420.
- Hercules
(
?ρακλ??
), c. 416.
- Troades
(
Τρω?δε?
), secundas tulit 415.
- Iphigenia in Tauris
(
?φιγ?νεια ?ν Τα?ροι?
), c. 414.
- Ion
(
?ων
), c. 414.
- Helena
(
?λ?νη
), 412.
- Phoenissae
(
Φο?νισσαι
), c. 410.
- Orestes
(
?ρ?στη?
), 408.
- Bacchae
(
Β?κχαι
), primas tulit 405 (auctore mortuo).
- Iphigenia Aulidensis
(
?φιγ?νεια ?ν Α?λ?δι
), 405.
- Cyclops
(
Κ?κλωψ
), 408.
[23]
- Rhesus
(
??σο?
), tragoedia in corpore Euripidis servata, plerumque ab auctore incerto saeculo IV a.C.n. composita esse putatur.
- ↑
De Arte poetica
cap.25ː 1461a.
- ↑
Marie Delcourt, "
Les biographies anciennes d'Euripide
",
L'Antiquite Classique
, 1933ː 271-290.
- ↑
Ars Rhetorica
III.15.8.
- ↑
http://www.salamina.gr/english/euripidescave.htm
. (Nexus ruptus)
- ↑
Gellius
,
Noctes Atticae
15.20.2.
- ↑
Euripides,
Autolycus
frg. 242.1-2 Nauck (apud
Athenaeum
,
Deipnosophistae
10 p. 413c); Latine convertit
Usor:Neander
.
- ↑
Gellius,
Noctes Atticae
15.20.8.
- ↑
Athenaeus,
Deipnosophistae
13 p. 561a.
- ↑
Diogenes Laertius
,
Vitae philosophorum
2.18.
- ↑
Aelianus
,
Variae historiae
2.13; etiam
Cicero
,
Tusculanae disputationes
4.29.63.
- ↑
Aristophane (
Vespae
1365-1372, 1376-1377) auctore scimus Euripidem praesertim iuvenibus placuisse.
- ↑
Aristophanes,
Ranae
944.
- ↑
Noctes Atticae
15.20.6.
- ↑
Athenaeus,
Deipnosophistae
13 p. 557e
Ε?π?ντο? Σοφοκλε? τινο? ?τι μισογ?νη? ?στ?ν Ε?ριπ?δη?, ?ν γε τα?? τραγ?δ?αι?, ?φη ? Σοφοκλ??· ?πε? ?ν γε τ? κλ?ν? φιλογ?νη?
. Latine reddidit
Usor:Neander
.
- ↑
Aristoteles
libro quinto
Politicorum
10.20.
- ↑
Ita interrogat Scullion (2003), qui non sine iure Aristophanem testem ducit non esse praetereundum.
- ↑
Alcmeon
ad eandem trilogiam pertinuisse creditur. Quin etiam
Archelaus
inscriptam tragoediam in regis honorem composuit. Cf. Edmund Stewart, "
Tragedy and Tyranny: Euripides, Archelaus of Macedon and Popular Patronage
",
Dialogues d'histoire ancienne
, 2021ː 81-101.
- ↑
Pausanias
,
Descriptio Graeciae
1.2.2.;
Plinius
,
Naturalis historia
31.19;
Vitruvius
,
De Architectura
8.3.
- ↑
Croally (1994).
- ↑
Addito quidem dramate satyrico
Cyclope
cum littera K.
- ↑
Donald J. Mastronarde, "Text and transmission" in
A companion to Euripides
, 2016ː cap. II.
Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- ↑
Thomas Baier, "
Erasme traducteur
",
Anabases
, 2015ː 99-111.
Euripidis tragoediae duae, Hecuba et Iphigenia in Aulide, latinae factae...
Basileae, 1522. Prima editio apud
Iodocum Badium
anno 1506 in lucem prodierat.
- ↑
Seaford (1982).
- Joannes Berlage,
Commentatio de Euripide philosopho
, Lugduni Batavorum, 1888
- Evaldus Bruhn,
Lucubrationum Euripidearum : capita selecta
, Lipsiae, 1886
- C. Carstens,
De accusativi usu Euripideo
, Ienae, 1884
- Antonius Funck,
De praepositionis "Meta" in vocabulis compositis usu exemplis maxime Euripideis probato
, Lipsiae, 1878
- Iosephus Klinkenberg,
De Euripideorum prologorum arte et interpolatione
, Bonnae, 1881
- Maximilianus Mayer,
De Euripidis Mythopoeia capita duo : dissertatio inauguralis...
, Berolini, 1883
- Guilelmus Malzan,
De scholiis Euripideis quae ad res scaenicas et ad histriones spectant
, Darmstadtiae, 1908.
- Paulus Masqueray,
De tragica ambiguitate apud Euripidem
, Lutetiae, 1895
- Augustus Matthia,
Lexicon Euripideum. I, A-Γ
, Lipsiae, 1841
- Thomas Miller,
Euripides rhetoricus
, Gottingae, 1887
- Edme Moncourt,
De parte satirica et comica in tragoediis Euripidis : dissertatio academica
, Lutetiae, 1851
- Ricardus Muller,
De Interiectionum apud Sophoclem Euripidemque usu, significatione, rationibus metricis
. Ienae, 1885
- Aemilius Neidhardt,
De Euripide poetarum maxime tragico
, halis Saxonum, 1878
- Johannes Rassow,
Quaestiones selectae de Euripideorum nuntiorum narrationibus, dissertatio inauguralis, quam... defendet Johannes Rassow
, Gryphiswaldiae : F. Kunike, 1883
- Fridericus Roemheld,
De epithetorum compositorum apud Euripidem usu et formatione
,
Gissae
, 1877
- Carolus Ricardus Schirlitz,
De Euripide novi sermonis conditore
, Halis Saxonum, 1896
- Otto Schultze,
Disquisitiones Euripideae ad recensionem posterioris ordinis fabularum pertinentes
, Berolini, 1896
- Ludovicus a Sybel,
De repetitionibus verborum in fabulis Euripideis : dissertatio philologica...
, Bonnae, 1868
- Assael, Jacqueline .
1985
. "
Misogynie et feminisme chez Aristophane et chez Euripide
",
Pallas. Revue d'etudes antiques
ː 91-103
- Collard, Christopher.
2007
Tragedy, Euripides and Euripideans
, Exeter, University of Exeter Press
Recensio critica
- Conacher, D.J.
1967
,
Euripidean Drama: Myth, Theme and Structure
, Toronto.
- Croally, Neil T.
1994
.
Euripidean Polemic. The Trojan Women and the Function of Tragedy
. Cambridge & New York: Cambridge University Press.
- Delebecque, Edouard.
1951
Euripide et la guerre du Peloponnese
, Lutetiae, Klinksieck.
Recensio critica
Altera recensio critica
- Fletcher, Judith.
2003
. "
Women and Oaths in Euripides
",
Theatre Journal
ː 29-44
- Gibert, John Carrington
1999
?
2000
. Falling in love with Euripides (≪Andromeda≫).
Illinois Classical Studies
24/25, 75?91.
- Goossens, Roger.
1962
Euripide et Athenes
, Bruxelles, Palais des Academies.
Recensio critica
- Gregory, Justina (ed.)
2005
.
A Companion to Greek Tragedy.
Oxford: Blackwell.
- Hunzinger, Christine.
2000
. "
Aristophane, lecteur d'Euripide
" in
Actes du 10eme colloque de la Villa Kerylos a Beaulieu-sur-Mer les 1er & 2 octobre 1999
, 2000ː 99-110
- Jouan, Francois.
1966
.
Euripide et les legendes des chants cypriens : des origines de la guerre de Troie a l'Iliade
, les Belles Lettres.
- Kovacs, David.
1994
.
Euripidea
. Leiden: Brill.
- Latifses, Ajda.
2021
La muse trompeuse : dramaturgie de la ruse dans les tragedies d'Euripide
, Les Belles Lettres
Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- C. Magdelaine.
2003
. "
Le vocabulaire du peuple et de la democratie chez Euripide
",
Ktema
ː 105-121
- Marseglia, Rocco.
2022
.
Voir & entendre dans le theatre d'Euripide : communication et pragmatique
, de Boccard.
Synopsis
- Mastronarde, Donald J.
2010
.
The Art of Euripides. Dramatic Technique and Social Context
. Cambridge/New York, Cambridge University Press.
Recensio critica
- McClure Laura K. (curatrix).
2017
.
A Companion to Euripides
, Wiley.
Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Rohdich, Hermann.
1968
Die Euripideische Tragodie. Untersuchungen zu ihrer Tragik
, Heidelbergae.
Recensio critica
- Romilly, Jacqueline de
.
1986
,
La modernite d'Euripide
, Lutetiae, P.U.F.
Recensio critica
Altera recensio critica
- Roux, Jeanne.
1961
. "
A propos du decor dans les Tragedies d'Euripide
",
Revue des Etudes Grecques
ː 25-60
- Said, Suzanne.
1984
. "
Grecs et Barbares dans les tragedies d’Euripide. La fin des differences ?
",
Ktema
ː 27-53
- Sassi, Maria Michela.
2018
"
L’art subtil d’Euripide de critiquer les dieux sur la scene
",
Philosophie antique
ː 169-191
- Scullion, Scott.
2003
. "
Euripides and Macedon, or The silence of the ≪Frogs≫
".
Classical Quarterly
53(2):389?400.
- Seaford, Richard.
1982
. The date of Euripides'
Cyclops
.
Journal of Hellenic Studies
102:161?172.
- Van Looy, Hermann.
1970
. "
Tragica II. Ouvrages recents sur Euripide (1967-1970)
",
L'Antiquite Classique
ː 528-562.
Nexus interni