Ericus
(
Erich
)
Kohler
(natus
27 Iunii
1892
Erfordiae
, mortuus
23 Octobris
1958
Aquis Mattiacis
) fuit vir publicus
Germanicus
et sodalis primo
Factionis Theodiscae Popularis
(DVP), deinde
Christianae Democraticae Unionis Germaniae
(CDU.
Postquam Erfordiae maturitatem adeptus est,
Marburgi
,
Berolini
,
Lipsiae
Kieliaeque
oeconomiae et rebus publicis studebat.
primo bello mundano
ab ann
1914
ad
1918
gesto interfuit atque anno
1919
doctor scientiae politicae promotus est. Annis 1919 -
1933
Kohler secretarius foederum mercedoniorum
Kieliae
fuit. Post
secundum bellum mundanum
finitum Kohler secretarius Camerae Industriae et Commercii Aquarum Mattiacarum erat.
Anno 1933, cum
nazistae
Germaniae rerum potiti sunt, Kohler, qui sodalis DVP tum fuit, ex omnibus magistratibus dimissus est, quod uxorem Iudaica fide in matrimonium duxerat.
Finito secundo bello mundano cum aliis CDU factionem
Hassiae
condidit. Ab anno
1946
praeses legatorum CDU in senatus terrae Hassiae et ab anno
1947
ad
1949
praeses consilium oeconomiae Zonae Consociatae Angloamericanae
Francofurti erat
. Anno
1949
legatus
Dietae Foederalis Germaniae
primae electus est. CDU factione suadente etiam primus praeses novi parlamenti Theodisci factus est. Sed mox propter modus regendi a factionibus vituperabatur. Mense Iulio
1950
prostrationem nervosam inter conventum parlamenti accepit et
16 Octobris
1950
praeses se recipit. Tamen et Dietae Foederalis Secundae legatus electus est. Anno
1957
se e vita publica valetudinis causa se recepit.