Auxiliarius
sive
Episcopus auxiliaris
gradu quidem
consecrationis
episcopo
dioecesano par est, propriam autem
dioecesim
non habet, sed ad episcopum dioecesanum adiuvandum constitutus est.
CIC
, can. 403:
- § 1.
Cum pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus vel plures Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur Episcopus auxiliaris iure successionis non gaudet.
- § 2.
Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, Episcopo dioecesano dari potest Episcopus auxiliaris specialibus instructus facultatibus.
Auxiliarius distinguendus est ab episcopo coadiutore, qui iure successionis gaudet:
- can. 403, § 3.
Sancta Sedes, si magis opportunum id ipsi videatur, ex officio constituere potest Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur facultatibus; Episcopus coadiutor iure successionis gaudet.
Primi auxiliarii erant episcopi, qui, dioecesi a regibus, qui non erant christiani, occupata, episcopia relinquere coacti sunt. Ex
iure canonico
honorem episcopalem retinebant. Hi episcopi, postquam ad alium episcopum in territorio catholico perfugerunt, saepe vicario eius fungebantur.
Medio Aevo
paulatim usus crescebat episcopos pro dioecesibus
in partibus infidelium
sitis consecrandi, unde et
episcopi in partibus infidelium
sive
episcopi titulares
vocantur. Quod adhuc est in usu, non in ultimis quod quisque episcopus pro quadam dioecesi quamvis pro forma tantum consecrandus est.
Episcopi auxiliares sunt in dioecesibus, in quibus ob multitudinem fidelium vel ob latitudinem dioecesis unus solus homo muneribus episcopalibus fungi nequit. Auxiliarius episcopo auxilio est in
religionis
rebus, non autem in magistratu. Magistratus res
Vicarius generalis
agit. Non numquam autem auxiliarii etiam vicarios generales aut
vicarios episcopales
nominantur.
Auxiliarii imprimis in
consecrationibus
sive
benedictionibus
(in consecratione
diaconi
, in
dedicatione ecclesiae
etc.) et in
confirmatione
vice episcopali fungi solent. Interdum etiam negotia visitatoris procurant.
Episcopi auxiliares participes sunt
capituli
cathedralis et
conferentiae episcopalis
.
Sicut episcopi dioecesani
non ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem ab officio sua sponte exhibeat
[1]
, quae accipi solet. Etiam
emeritus
episcopalem sedem titularem retinet.
Numerus auxiliorum magnitudine necessitudineque dioecesis pendet et ab episcopo dioecesano una cum
Sancta Sede
constituitur.
Sicut omnes episcopi
catholici
auxiliarii in choro induti sunt veste talari et mozzetta, utraque colore violaceo. Super mozzetta sumit crucem pectoralem, in manu anulum episcopalem. In
eucharistia
celebranda pontificalibus, i.e. mitra, baculo et pectorali utitur.