한국   대만   중국   일본 
Edgarius Allanus Poe - Vicipaedia Jump to content

Edgarius Allanus Poe

E Vicipaedia
(Redirectum de Edgarus Allan Poe )
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{ latinitas }}.
Wikidata Edgarius Allanus Poe
Res apud Vicidata repertae:
Edgarius Allanus Poe: imago
Edgarius Allanus Poe: imago
Edgarius Allanus Poe: subscriptio
Edgarius Allanus Poe: subscriptio
Nativitas : 19 Ianuarii 1809 ; Bostonia
Obitus : 7 Octobris 1849 ; Baltimora
Patria : Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum : Edgar Allan Poe

Familia

Genitores : David Poe, Jr. ; Eliza Poe
Coniunx : Virginia Eliza Clemm Poe

Memoria

Sepultura : Westminster Hall and Burying Ground

Edgarius [1] Allanus Poe [2] ( Anglice Edgar Allan Poe, Bostoniae die 19 Ianuarii 1809 natus; Baltimorae die 7 Octobris 1849 mortuus), fuit scriptor , poeta . editor , et criticus litterarum Americanus , qui poesi et fabulis brevibus latissime innotuit, praecipue eius narratiunculis occultis et macabre . Unus ex auctoribus fictionis romanticae et symbolisticae in Civitatibus Foederatis atque in litteris Americanis , unus etiam ex primis Americanis fabularum brevium scriptoribus fuit. Late habetur magnus generis fictionis criminalis inventor et fautor novi fictionis scientificae generis. [3] Primus est scriptor Americanus omnibus notus qui quaestum solum per scripturam fecit, quam ob rem suum curriculum vitae ad aerarium pertinens difficillimum fuit. [4]

Multas fabulas gothicas horrificasque, quarum clarissimae sunt "Feles Nigra" (Anglice "The Black Cat") et "Cor Prodens" (Anglice "The Tell-Tale Heart"), ac fabulas rerum futurarum inquisitionis scripsit. "Corvus" (Anglice " The Raven ") autem est poema .

Carolus Baudelaire nonnulla ex eius operibus in linguam Francogallicam convertit .

De vita [ recensere | fontem recensere ]

Pater materque erant histriones . Pater familiam anno 1810 reliquit; mater autem insequenti anno phthise pulmonaria mortua est. Itaque Ioannes Allanus, negotiator fortunatus, eum in familiam suam Ricmondiae in Virginia induxit.

De lingua Latina [ recensere | fontem recensere ]

Edgarius novem annos natus iam nostra lingua legere poterat. Ioannes Allanus scripsit: "Edgarius puer bonus est et satis acute Latine legit." [5] Reverendus Doctor Bransby, magister eius scholae , dicitur fuisse vir mirabilis litterisque Latinis eruditissimus, qui veri simile est eum animum litterarum Romanarum atque Graecarum amore primum imbuisse.

De locis Latinis in scriptis Poensibus [ recensere | fontem recensere ]

Edgarius saepe fabulis sententias Latinas inserebat, quae infra perscribuntur.

  • "Metzengerstein," 1832: "Pestis eram vivus?moriens tua mors ero" (Martinus Lutherus)
  • "A Tale of Jerusalem," 1832: "Intensos rigidam in frontem ascendere canos | Passus erat" (Lucanus [6] )
  • "Epimanes," 1833:
"Mille, mille, mille,
Mille, mille, mille,
Decollavimus, unus homo!
Mille, mille, mille, mille, decollavimus!
Mille, mille, mille,
Vivat qui mille mille occidit!
Tantum vini habet nemo
Quantum sanguinis effudit." [7]
  • "Berenice," 1835: "Dicebant mihi sodales, si sepulcrum amicae visitarem, curas meas aliquantulum fore levatas." ( Ebn Zaiat)
  • "Eleonora," 1841: "Sub conservatione formae specificae salva anima." (Raimundus Lullus) et “agressi sunt mare tenebrarum, quid in eo esset exploraturi.”
  • "Puteus et Pendulum" (Anglice " The Pit and the Pendulum "), 1842:
"Impia tortorum longas hic turba furores
Sanguinis innocui, non satiata, aluit.
Sospite nunc patria, fracto nunc funeris antro,
Mors ubi dira fuit, vita salusque patent."
  • "The Purloined Letter," 1844: "Nil sapientiae odiosius acumine nimio." Seneca.
  • "The Cask of Amontillado," 1846: "Nemo me impune lacessit."

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Virorum et Mulierum, societas libraria Studium (Romae, 1963), p .
  2. Nicolaus Gross (1989), "Fabella Edgarii Allani Poe: Ranunculus," Vox Latina 25 (95): 68?73.
  3. Stableford 2003: 18?19.
  4. Meyers 1992: 138.
  5. Norman 1934.
  6. Lucanus, Pharsalia, II, 375-376.
  7. Flavius Vopiscus, Vita Divi Aureliani, capp. VI-X.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Edgarum Allan Poe spectant.