한국   대만   중국   일본 
Dobri Bozilov - Vicipaedia Jump to content

Dobri Bozilov

E Vicipaedia

Dobri Bozilov Hadjijanakiev (Bulgarice Добри Божилов Хаджиянакиев , natus die 13 Iunii 1884 in oppido Kotel in provincia Sliven sito, supplicio affectus die 1 Februarii 1945 Serdicae ) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus [ recensere | fontem recensere ]

Post scholam generalem finitam Bozilov scholam commercialem Novis (Svishtov, in provincia Perunopoli ) frequentabat. Ab anno 1902 pro argentaria nationali operam dedit, saepe eius gubernator fuit (1922-1923, 1923-1924, 1931-1932, 1934-1935, 1935-1938, 1944).

Cursus honorum [ recensere | fontem recensere ]

Die 14 Novembris 1938 Georgius Kjoseivanov praeses ministrorum eum administrum aerarii publici nominavit. Die 14 Septembris 1943 novus a Bogdan Filov regente praeses ministrorum factus est, quod Bozilov fautor Germanorum fuit. Bozilov et administer aerarii mansit. Saepe iussa Adolphi Hitler perscutus est, sed Iudaicos Bulgaricos non tradidit. Die 1 Iunii 1944 , cum secundum bellum mundanum male Germanis evenisset, a magistratibus se abdicavit et iterum gubernator aerarii nationalis nominatus est.

Supplicium [ recensere | fontem recensere ]

Post diem 9 Septembris 1944 , postquam communistae in Bulgaria rerum potiti sunt, in carcerem coniectus, ab "iudicio populo" propter crimina allata damnatus atque cum multis aliis magistratibus pristinis die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est. Quae iudicia anno 1996 lege sublata sunt.

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus ?ivkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stani?ev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Ore?arski · Georgius Blizna?ki · Bojko Borisov · Ognjan Gerd?ikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glav?ev