Dithmarsia
rural district of Schleswig-Holstein
Civitas
:
Germania
Locus
:
54°4′48″N 9°4′48″E
Situs interretialis
Forma
Caput
:
Heide
Subdivisiones
:
Brunsbuttel
,
Heide
,
Burg-Sankt Michaelisdonn
,
Busum-Wesselburen
,
Heider Umland
,
Eider
,
Marne-Nordsee (collective municipality)
,
Mitteldithmarschen
Gestio
Praefectus
:
Stefan Mohrdieck
Sigla
Siglum autoraedarum
:
HEI
Tabula aut despectus
Dithmarsia
[1]
est pagus
Holsatiae
inter
mare Germanicum
,
Eidoram
fluvium,
fossam Germanicobalticam
situs libertate, qua
medio
quod dicitur
aevo
floruit, illustris.
Ager Dithmarsicus est partim harenosus, partim paludosus, quarum partium haec incolarum lingua
Marsch
, illa
Geest
appellatur. Pars autem paludosa frumenti ferax pascendisque et enutriendis pecoribus ob pratorum viridantium ubique luxuriem fecunda est. In litore marino aquis maris Germanici affluentibus refluentibusque solum Oceani lutosum septima quaque hora patefit, ita ut solida videatur pars esse terrarum.
Incolarum ad bis centena milia sunt, qui agri culturae et piscibus capiendis et nostro praesertim tempore hospitibus recipiendis operam dant ad opes necessarias sibi comparandas.
Caput pagi Heida oppidum est ad 90 chiliometra ab urbe
Hamburgo
situm. Antiquis autem temporibus oppidi Meldorpae auctoritas maxima fuit, quo loco
saeculo XIII
pulcherrima Dithmarsiae ecclesia aedificata est. Portus maximus Brunsbuttelii est, quo non procul ab oppido quasi focus quidam maximus ad vires ex nucleis atomorum generandas constructus est.
Lingua ingenua
Saxonica
est; his autem temporibus Dithmarsi maxima ex parte
lingua Germanica
utuntur.
Dithmarsi eo a ceteris Germanorum tribubus differunt, quod exceptis
Helvetis
, qui non iam in Germanis numerandi videntur, civitatibusque
Hanseaticis
unici adepti sunt, ut per compluria saecula liberi ab imperio et dicione nobilitatis res publicas ipsi gesserunt.
Cuius de libertatis initio
Hinricus Ranzovius
in
Belli Dithmarsici verae descriptionis
libro primo haec memoriae tradidit: "Etenim vicesimo septimo post mille ducentos anno a nato Christo cum inter Adolphum prioris filium ac
Lubecenses
et regem
Daniae
Valdemarum
iuxta praedium
Bornhovede
acre fieret proelium essentque in copiis regiis Dithmarsi, nefario perfidiae crimine regem hostibus prodiderunt. Pepigerant occulte cum
Holsatis
ante conflictum se deserto rege ad ipsos transituros eiusque rei indicium fore, si imas clypeorum oras convertissent. Itaque ut ad manus ventum est, ipsi in extremis collocati, ubi iam pugna ferveret, scutis inversis a tergo Danos adoriuntur. Quo insperato casu perculsus regius exercitus prementibus undiquaque hostibus superatus et Otho dux Brunsvicensis nepos regis ex sorore captus est ipso rege regisque filio vix ab hoste fugae praesidio servatis. Ita cum infami singularis perfidiae nota in libertatem sese vindicarunt."
Itaque postquam anno
1227
a Danorum regibus defecerunt, Dithmarsi comitibus regiis ducalibusve aut fugatis aut occisis ad annum
1559
episcopum Bremensem pro domino solum habuerunt ea tamen ratione, ut quotannis vectigalium parvum ei solvere soliti ceterum libertate fruerentur integerrima absolutaque.
Dividebatur autem populus totus primum in familias, ad quas qui pertinerent alii aliis praesidio essent et tutelae, tum in civitates (vulgo
Kirchspiele
velut
civitates ecclesiasticae,
cum ad suam quaeque ecclesiam spectet), denique in regiones quinque terrae totius. Quibus omnibus inde ab anno
1447
praeerat senatus duodequinquaginta virorum, qui octavo quoque die Heidam ad nundinas conveniebant.
Dithmarsi ergo, dum pace atque otio fruebantur, agris colendis ita florebant, ut advenae eos non agricolarum, verum dominorum similes esse mirarentur. Bellum autem sibi illatum ter tam feliciter gesserunt, ut annis
1319
et
1404
et
1500
exercitus hostium funderent atque fugarent. Neque tamen avertere potuerunt, quominus anno 1559. bello, quod ultimum iam tum appellare coeperunt, ab exercitu Danorum Holsatorumque
Iohanne Ranzovio
patre Hinrici duce superati sub dicionem regis ducumque redacti sint. Itaque libertate prisca numquam vindicata nostro tempore Dithmarsia pagus est Slesvici et Holsatiae provinciae Germaniae foederalis.
Anno
1500
die
17 Februarii
ad vicum Hemmingstadium copiae Dithmarsorum cum exercitu
Iohannis
primi eius nominis regis
Daniae
tam feliciter conflixerunt, ut non solum hostes ad internecionem paene delerint, verum etiam
Danebrogum
ipsum vexillum antiquissimum sanctissimumque Danorum ceperint.
Bulla
enim feodali a
Friderico III
eius nominis imperatore Romano regibus Danorum de Dithmarsia primum missa, tum propter intercessionem papae retractata anno 1499. Iohannes rex
Suecis
pacatis Dithmarsos etiam sibi sese fratrique suo
Friderico
subdere iussit. Id cum Dithmarsi negassent, Iohannes Fridericusque exercitu duodecem milium conscripto, cuius exercitus
magna guardia
quae dicebatur quasi pro triariis erat, in eorum fines invasere. Rex autem, cum eadem guardia quatuor milium militum stipendiariorum fretus Suecos facile superasset, Dithmarsos nullo sibi obstaculo futuros ratus lingua Saxonica "
Wor di, bur,
" exclamavit, "
de gor, de kummt!
" quasi 'Cave, colone, adest iam guardia!'
Initio autem belli Dani
Holsatique
primum vico
Vintbergo
, tum oppido Meldorpa expugnato omnibus incolis occisis Dithmarsorum animos contra se vehementer accenderunt. Ideo
Lupus Isebrand
dux Dithmarsorum, vir armis belloque spectatus, suos facile commovit, ut quam obstinatissime hostibus resisterent.
Ideo die
17 Februarii
paludibus vento calido resolutis, cum hostes imbre grandineque perfusi per tramitem unicum Meldorpa Heidam iter facerent, Dithmarsi non procul ab Hemmingstadio vallum trans viam Heidanam struxerunt et, quod unum habuerunt tormentum, insuper collocaverunt. Vi autem pluviarum immissis per catarrhactas undis marinis aucta hostes ante vallum alius post alium consistere neque ad latera evadere posse, cum ex adverso Dithmarsi obiectu valli defensi ingentem telorum imbrem effundunt. Mox autem hostes in fugam coniectos insequuntur, caedunt, proculcant, in fossas praecipitant hoc clamore sublato: "
Wor di, gor, de bur, de kummt!
"
Rex Danicus suis paene omnibus interfectis ipse vix evasit. Corpora autem hostium occisorum Dithmarsi avibus diripienda in campo reliquerunt. Praedam verum suavissimam rati Danebrogum in ecclesia oppidi
Vordenii Veteris
suspenderunt.