Nonne melius musicographus quam compositor? Credo nomen
compositor
quoque includere scriptores.--
Rafaelgarcia
15:29, 25 Iunii 2008 (UTC)
[
reply
]
- Assentior! Compositor quaslibet res componere potest. Hoc lemma ab homine qui anno 2006 semel nos visitavit creatum nimis faciliter apud nos usu receptum esse videtur.
Tuomo Pekkanen
"Nuntiis Latinis" (27.1.2006) Anniversarium Mozartianum celebrans scripsit: "Hodie ducenti quinquaginta anni acti sunt ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart, celeberrimus
musicographus
Austriacus, Salisburgi natus est. Dies anniversarius in tota Austria sed praesertim in urbe eius natali et Vindobonae, ubi Mozart musicographus aulicus imperatoris nominatus est, concentibus et expositionibus celebratur. Mozart, qui inter summa ingenia musicalia numeratur, in tanta paupertate decessit, ut in fossa communi sepeliretur. Radiophonia Finnica musicam Mozartianam per sedecim horas continuas hodie emittit. Illa emissio pars est programmatis internationalis viginti quattuor horarum, quod eodem tempore ex aliis viginti quinque terris emittitur."
Neander
08:52, 3 Octobris 2010 (UTC)
[
reply
]
- Qui musicam scribat certe est musicographus; qui autem musicam componat perspicue est compositor, no? Egomet compositiones musicas a
Gulielmo Dufay
compositas scripsi! (Calligraphus sum.)
IacobusAmor
12:03, 3 Octobris 2010 (UTC)
[
reply
]
- Iacobe, tam graves posuisti quaestiones verborumque differentias, ut quinque fere diebus nil aliud agere possem nisi, quid tibi responsurus essem, capite vaporoso meditari. (Credat qui vult ... ???
;?)
???) Credo eos, qui
musicographi
verbo utuntur, musicae compositorem velut hominem ad clavile sedentem repraesentare, qui simul et mente instrumentoque modos faciat et, quae modulatus sit, memoriae causa notis musicis scribat. Praeterea, optimum habent exemplum talibus in verbis qualia sunt
tragoediographus, mimographus, encomiographus, psalmographus, satirographus
etc qui tragoedias, mimos, laudationes, psalmos, satiras etc componunt. Nemo horum rem suam calligraphice perficit (aut si perficit, res accidens est). Cum igitur in his ita se habeat res, quin etiam in
musicographo
?
Neander
14:51, 8 Octobris 2010 (UTC)
[
reply
]
"Musicographus" potius quam "compositor" opto dicatur, quia compositor aliquid componere potest quod ad musicam nihil pertineat. Vox compositoris ergo non est, quod ad hanc rem attinet, accurata. Videte etiam
http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/familia_gaddafiana_in_algeria_31641.html
sub postremo titulo, ubi de
musicographo
Jean Sibelius mentio fit.
MARCVS
07:46, 15 Septembris 2011 (UTC)
[
reply
]
- Most (musical) composers who have ever lived have been unable to write. For
composer,
Ainsworth's
gives
compositor
?; for a composer of songs, the newer word
musurgus.
L&S have "
compositor melodiae,
Cassiod. Hist. Eccl. 1, 2 fin."
IacobusAmor
(
disputatio
)
17:24, 13 Maii 2014 (UTC)
[
reply
]
- Maybe I moved too fast; I've just been trying to put some life into the movendas that have been sitting on the pages for a while. I do think, however, that plain "compositor" is not enough, but perhaps we could go for "compositor musicae" or "compositor melodiae" (though of course composers usually compose
harmonies
too). Or "compositor (musica)".
Lesgles
(
disputatio
)
18:28, 13 Maii 2014 (UTC)
[
reply
]
"ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart . . . natus est"
[
fontem recensere
]
Ecce comma Theodiscum, quod Angli, Francici, Italici, Hispani, Slavi, Indi, Indonesiani, Micronesiani, Melanesiani, Polynesiani, Australiani, et populi Hemisphaerae Occidentalis, Africae, et Asiae non approbant.?;)
IacobusAmor
12:03, 3 Octobris 2010 (UTC)
[
reply
]
- Ah, sed excipere debes Slavos, quia Russis utique hoc comma plane solitum est, quidem necessarium.
Lesgles
(
disputatio
)
04:24, 18 Martii 2014 (UTC)
[
reply
]
|
Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{
Movenda
}} attinet, die
14 Aprilis
2024
paginae additam.
|
Ambo vocabula “musicographi” et “compositoris” fontes habent, sed credo quemcumque hominem qui musicam scribat appellari posse “musicographum” ? etiam qui musicam non componat sed transcribat tantum (e.g. typographus). Nonne sit “compositor” melius nomen, quod etiam translingua nobis suadeat? --
Grufo
(
disputatio
)
04:43, 14 Aprilis 2024 (UTC)
[
reply
]