Bacchus
(
Graece
Β?κχο?), vel
Dionysus
(
Graece
Δι?νυσο?), apud
Romanos
etiam
Liber pater,
[1]
in
mythologia Graeca
et
religione Romana
fuit
vini
et ebrietatis
deus
,
Iovis
et
Semelae
filius.
Semele a
Iunone
decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu
Herme
in monte
Nysa
reconditus est; ibi a
nymphis
nutritus est et a
Sileno
Satyrisque
educatus. In altera fabula, Bacchus a sorore Semeles curatus est. Satyri Bacchum secuti sunt.
Mulieres
Dionysi sectatores
Maenades
(seu
Bacchae
seu Bacchantes) nuncupantur. Naxi, Ariadnen servavit Bacchus et in matrimonium duxit.
Variis fontibus mythographicis cenae Baccho ab
Icario
,
Falerno
,
Brongo
oblatae narratae sunt. Auctores ex his cenis origines vini in
Attica
Italiaque
et
Ponto
deducere praetenderunt.
Festa Baccho dicata sunt
Bacchanalia
, die
sextodecimo
et
septimodecimo Martii mensis
acta.
- ↑
Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.
Nexus interni