"ε? μ?ν ?μοια το?? ?λλοι? ?στορ?αν ?πραγματευ?μεθα, σχεδ?ν ?ν ?ν τ? προοιμ?? περ? τινων διαλεχθ?ντα? ?φ??σον ?ν ε?καιρον, ο?τω? ?π? τ?? συνεχε?? πρ?ξει? μεταβιβ?ζειν τ?ν λ?γον: ?λ?γον γ?ρ χρ?νον ?πολαβ?ντε? τ? γραφ?, τ?ν ?ναστροφ?ν ?ν ε?χομεν τ?ν ?π? τ?ν προοιμ?ων καρπ?ν προσλαμβ?νεσθαι: ?πε? δ? ?ν ?λ?γαι? β?βλοι? ?πηγγειλ?μεθα μ? μ?νον τ?? πρ?ξει? ?φ? ?σον ?ν δυν?μεθα γρ?ψειν, ?λλ? κα? περιλ?ψεσθαι χρ?νον πλε?ονα τ?ν χιλ?ων κα? ?κατ?ν ?τ?ν, ?ναγκα??ν ?στι τ?ν πολ?ν λ?γον τ?ν προοιμ?ων παραπ?μψαντα? ?π? α?τ?? ?ρχεσθαι τ?? πρ?ξει?"
(Diodorus Siculus,
Bibliotheca historica
, XIII, 1, 1-2
)
[1]
Diodorus Siculus
(
Graece
:
Δι?δωρο? Σικελι?τη?
) (natus
Agyrii
Siciliae
) fuit
rerum gestarum scriptor
, qui
saeculo 1 a.C.n.
floruit
. Opus eius de rebus gestis
orbis terrarum
, in quadraginta libros divisum, partim superest. Unicus de Diodori vita fons, praeter ipsius opus,
Sanctus Hieronymus
est, qui in suo
Chronico
de anno
49 a.C.n.
scripsit: "Diodorus Siculus Graecae scriptor historiae clarus habetur"; quod, ut eo anno principio partem
Bibliothecae Historicae
editam esse arbitremur, nos hortatur.
De Diodoro ex ipsius testimonio scimus Graecum hominem Agyrii natum linguam Latinam apud Romanos in Sicilia habitantes studiosissime didicisse atque multos annos in bibliothecis Urbis Romae annalibus et historiis legendis impendisse
[2]
. An patronos Romanos habuerit aut si ita esset qui fuerint in incerto est. Certe nulla dedicatio
Bibliothecae historicae
praeposita est
[3]
. Varias peregrinationes suscepit per Asiam et Europam, regiones ubi res quaeque gestae essent ut cognosceret
[4]
. Nec dubium quin praeter Italiam Graeciam, Asiam Minorem, Syriam, Aegyptum
[5]
viserit. Recentissimus eventus ab eo memoratus
[6]
(colonia
Tauromenium
deducta) ab aliis ad annum
36 a.C.n.
, ab aliis ad annum
21 a.C.n.
refertur. Triginta annos vitae huic operi impendit, fortasse inter 60 et 30 a.C.n. Nec plura de eo comperta habemus.
Bibliotheca historica
: Diodorus historiam universalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia eventa quae a primis hominibus usque ad
Bellum Gallicum
(59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchroniam factorum lectori manifestiorem faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnes rerum gestarum scriptores continentem lectoribus suis commodare in animo habuisse quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilitas ei videbatur
[7]
.
Dispositionem operis in praefatione praenuntiat ipse: libri I-VI
traditiones mythicas
Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter
Bellum Troianum
et mortem
Alexandri Magni
, libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. Quindecim libri hodie tantum supersunt: libri I-V et XI-XX. De ceteris nonnulla parva fragmenta tantum exstant. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post
Xenophontem
praeter quinque libros
Polybii
perierint, confitearis necesse est thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.
Quae Diodorus scripsit, ea potius ab aliorum rerum gestarum scriptorum operibus (veluti
Ephorus
,
Hecataeus
,
Euhemerus
Polybius
que) quam ab ipsa sua historica indagatione excepta videtur; quod
saeculo 19
percrebruit erronea opinio ab aliis scriptoribus eum omnia furatum esse. Diodorus vero plures ex variis operibus fontes elaboravit atque coniunxit ad unam universalem historiam pariendam.
Diodorus Siculus
Bibliothecam Historicam
maxime
Graeca dialecto communi (Koine)
cum quibusdam Atticis
Classicae Aetatis
propriis elementis scripsit
[8]
. In primis libris mirabilis
orationum obliquarum
usus animadvertendus est
[9]
.
- ↑
Si historiam nostram ad aliorum institutum conformaremus, proximum erat, in libri cuiusque praefatione de nonnullis, quoad opportunum illud esset, disserere, actum demum ad sequentium negotiorum seriem integrandam orationem transferre. Εxiguum enim scriptione tempus complectentibus otium nobis foret ad fructum ex prooemiis auferendum; sed quoniam paucis libris non tantum res (in toto orbe terrarum) gestas pro virili nos descripturos, sed etiam tempus ultra mille et centum annos simul comprehensuros policiti sumus, a mandatis praelationum excursibus, ad res ipsas nos statim accedere necessum est
(versio ex editione:
Diodori Siculi Bibliotheca historica, Parisiis 1878
).
- ↑
Bibliotheca Historica
I.4.2-4.
- ↑
Ipse in prooemio primi libri scribebat libros iam perfectos esse sed nondum publicatos. Fortasse mortuo demum Diodoro publicati sunt ?
- ↑
Bibliotheca Historica
I.4.1.
- ↑
Inter 60 et 57 a.C.n. (180a
Olympias
):
Bibliotheca
I.44.1, I.46.7, I.69.7, I.83.9 (qui locus demonstrat Diodorum in Aegypto iam anno 60/
59 a.C.n.
fuisse).
- ↑
XVI.7.1. Cf
Cassius Dio
54.7.1.
- ↑
Propositum suum libro primo capitulis 3 et 4 explicat.
- ↑
Jonas Palm,
Uber Sprache und Stil des Diodoros von Sizilien: Ein Beitrag zur Beleuchtung der hellenistischen Prosa
, Lund, 1955
- ↑
Hans Volkmann, "Die indirekte Erzahlung bei Diodor",
Rheinisches Museum fur Philologie
, 1955(98): 354-367
- C. Bottin, "
Les sources de Diodore de Sicile
",
Revue belge de Philologie et d'Histoire
1928: 1307-1327
- "
Diodorus Siculus
" in
Encyclopaedia Britannica
Online
- Diodoros of Sicily: historiographical theory and practice in the "bibliotheke"
, curante Lisa Irene Hau et aliis. Peeters, 2018.
- Charles E. Mutz,
Diodorus Siculus and the World of the Late Roman Republic
, Oxford University Press, 2017
- Kenneth S. Sacks,
Diodorus Siculus and the first century
, Princeton University Press, 1990.
Recensio critica