Demetrius Medvedev

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Demetrius Medvedev
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Medvedev: imago
Demetrius Medvedev: imago
Demetrius Medvedev: subscriptio
Demetrius Medvedev: subscriptio
Nativitas : 14 Septembris 1965 ; Petropolis
Patria : Russia

Familia

Genitores : Anatoly Medvedev ; Yulia Medvedeva
Coniunx : Svetlana Medvedeva
Proles : Ilya Medvedev
Demetrius Medvedev

Demetrius Anatolii filius Medvedev ( Russice : Дмитрий Анатольевич Медведев, tr. Dmitrij Anatol’evi? Medvedev ; natus 14 Septembris 1965 ) est rerum politicarum peritus Russicus , praeses Foederationis Russicae annis 2008 ? 2012 , praeses concilii ministrorum ( primus minister ) Russiae annis ab 2012 ad 2020, vicarius praesidis Consilii Securitatis Russiae ab anno 2020 .

Biographia [ recensere | fontem recensere ]

Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965 , Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae , ubi annis 1988 ? 1999 docuit. Annis 1990 ? 1995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin ).

Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 2000 ? 2005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita (≪Единая Россия≫, Edinaja Rossija ) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1] . In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo ut praeses Russiae inauguratus, officium illud ad diem 7 Maii anni 2012 tenuit. Die postero praese ministrorum successor Vladimiri Putin nominatus est. Die 26 Maii anni 2012 electus est praeses factionis Russiae Unitae (ru) , nonnullos dies ante socius eius factus. Cum Putin post victoriam suam in electionibus praesidis novis die 7 Maii 2018 denuo praeses Russiae inauguratus est, Medvedev iterum ab eo candidatus ad officium praesidis concilii ministrorum Russici propositus est, die sequenti ( 8 Maii ) a maioritate legatorum parlamenti Russici sustinetus. Die 15 Ianuarii 2020 a hoc munere se abdicavit. Die sequente officium vicarii praesidis Consilii Securitatis Russiae obtinuit.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Medvedev spectant.
Lexica biographica:  ? Большая российская энциклопедия  ? Gran Enciclopedia Catalana  ? Deutsche Biographie  ? Store norske leksikon
Consilium ministrorum Russicum Demetrii Medvedev 2012?2018

Michael Abyzov  ? Sergius Donskoj  ? Arcadius Dvorkovi?  ? Nicolaus Fedorov  ? Alexander Galu?ka  ? Helga Golodec  ? Alexander Chloponin  ? Vladimirus Kolokol'cev  ? Alexander Konovalov  ? Demetrius Kozak  ? Leo Kuznecov  ? Sergius Lavrov  ? Demetrius Livanov  ? Dionysius Manturov  ? Vladimirus Medinskij  ? Demetrius Medvedev  ? Michael Men'  ? Vitalis Mutko  ? Nicolaus Nikiforov  ? Alexander Novak  ? Sergius Prichod'ko  ? Vladimirus Pu?kov  ? Demetrius Rogozin  ? Helgus Savel'ev  ? Antonius Siluanov  ? Veronica Skvorcova  ? Sergius ?ojgu  ? Maximus Sokolov  ? Inguarus ?uvalov  ? Maximus Topilin  ? Georgius Trutnev  ? Alexius Uljukaev
Михаил Абызов  ? Александр Галушка  ? Ольга Голодец  ? Аркадий Дворкович  ? Сергей Донской  ? Владимир Колокольцев  ? Александр Коновалов  ? Дмитрий Козак  ? Лев Кузнецов  ? Сергей Лавров  ? Дмитрий Ливанов  ? Денис Мантуров  ? Владимир Мединский  ? Дмитрий Медведев  ? Михаил Мень  ? Виталий Мутко  ? Николай Никифоров  ? Александр Новак  ? Сергей Приходько  ? Владимир Пучков  ? Дмитрий Рогозин  ? Олег Савельев  ? Антон Силуанов  ? Вероника Скворцова  ? Максим Соколов  ? Максим Топилин  ? Юрий Трутнев  ? Алексей Улюкаев  ? Николай Фёдоров  ? Александр Хлопонин  ? Сергей Шойгу  ? Игорь Шувалов

Capsae cognatae: Consilium Medvedev 2018?
Consilium ministrorum Russicum Demetrii Medvedev 2018?2020

Maximus Akimov  ? Georgius Borisov  ? Sergius ?ebotarev  ? Constantinus ?uj?enko  ? Eugenius Dietrich  ? Tatiana Golikova  ? Helga Golodec  ? Alexius Gordeev  ? Vladimirus Jaku?ev  ? Demetrius Kobylkin  ? Paulus Kolobkov  ? Vladimirus Kolokol'cev  ? Alexander Konovalov  ? Michael Kotjukov  ? Demetrius Kozak  ? Alexander Kozlov  ? Sergius Lavrov  ? Dionysius Manturov  ? Vladimirus Medinskij  ? Demetrius Medvedev  ? Vitalis Mutko  ? Alexander Novak  ? Constantinus Noskov  ? Maximus Ore?kin  ? Demetrius Patru?ev  ? Antonius Siluanov  ? Veronica Skvorcova  ? Sergius ?ojgu  ? Maximus Topilin  ? Georgius Trutnev  ? Helga Vasil'eva  ? Eugenius Zini?ev
Максим Акимов  ? Юрий Борисов  ? Ольга Васильева  ? Татьяна Голикова  ? Ольга Голодец  ? Алексей Гордеев  ? Евгений Дитрих  ? Евгений Зиничев  ? Дмитрий Козак  ? Дмитрий Кобылкин  ? Александр Козлов  ? Павел Колобков  ? Владимир Колокольцев  ? Александр Коновалов  ? Михаил Котюков  ? Сергей Лавров  ? Денис Мантуров  ? Владимир Мединский  ? Дмитрий Медведев  ? Виталий Мутко  ? Александр Новак  ? Константин Носков  ? Максим Орешкин  ? Дмитрий Патрушев  ? Антон Силуанов  ? Вероника Скворцова  ? Максим Топилин  ? Юрий Трутнев  ? Сергей Чеботарёв  ? Константин Чуйченко  ? Сергей Шойгу  ? Владимир Якушев