한국   대만   중국   일본 
Cultura occidentalis - Vicipaedia Jump to content

Cultura occidentalis

E Vicipaedia
Homo Vitruvianus , adumbratio Leonardi Vincii efferens empirismum aetate renascentiae natum.

Cultura occidentalis [1] sensu lato non solum ad mores et normas sed etiam ad patrimonia ideologica , ethica ac politica refertur. Etiamque consistit in rebus arte factis peculiaribus, quarum origo aut ratio ad Europam pertinet. Praeterea culturae occidentalis sunt civitates , quarum historia immigratione Europaea pernotuit, sicut civitates America Septentrionalis atque Australasiae .

Plato , qui cum Socrate et Aristotele inter conditores philosophiae occidentalis numeratur.
Carolus Magnus .
Maiores civilizationes ex Huntington 1990 (civilizatione occidentali caeruleo obscuro ). [2]
Mariachi Mexicanum tria instrumenta occidentalia familiaria coniungit: violinas , citharas , salpinges .
Taurocathapsia , opus tectorium Palatii Magni apud Cnosum repertum. Artes athleticae ab antiquitate fuerunt indicia illustria culturae occidentalis.

Culturae occidentalis propria sunt complures mores artis , constitutiones legum , nec non scribendi et philosophandi traditiones praesertim ex mundo Graeco- Romano oriunda, etiamque patrimonia multorum gregum ethnicorum eorundemque linguarum, sicut Celtarum et Germanorum . Praeterea religio Christiana ad civilizationem occidentalem formandam post saeculum IV saltem quam purimum contulit. [3] [4] Etiam in variis vitae actibus rationalismus , a philosophis Hellenisticis , scholasticis , humanistis , illuministis , itemque ab auctoribus revolutionis scientificae et innovationis partus et traditus, ad mentes hominum Europaeorum formandas multum contulit. Existimationes culturae occidentali communes per aetates a philosophia politica ductae sunt, cum disputationes rationales cogitationi liberae , adsumptioni iurum humanorum , egalitarismo nec non democratiae faveant. [5]

De historia [ recensere | fontem recensere ]

Documenta historica originem culturae occidentalis in Europa vigentis a Graecia antiqua et Roma antiqua ducunt. Itaque cultura occidentalis continuo crevit fide Christiana per medium aevum Europaeum crebrescente, vique renascentiae ad reformationem renovationemque impellente, et denique imperiis Europaeis colonias sibi parantibus modosque vivendi educandique rationes Europaeas circa orbem terrarum inter saecula XVI et XX spargentibus. [6] Quae cum ita sint, cultura Europaea nata est ex multiplici philosophiae, scholasticae mediaevalis, mysticismi varietate cum humanismo Christiano et saeculari coniuncta. Cogitatio rationalis per longum mutationis et formationis tempus crevit, scilicet experimentis illuminationis et inventis scientificis proficiens. Cultura Europaea, cum per orbem terrarum extenderetur, superbo appetitu alienogenarum morum tacta est. [7]

Inclinationes rerum ac momenta, quibus definiri coeptae sunt societates occidentales hodiernae, sunt pluralismus , subculturae vel contraculturae conspicuae, sicut motus Novae Aetatis (Anglice New Age ), et syncretismus culturalis ex globalizatione et gentiumque migratione consecutus.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. "cultura vere humana ? scilicet non tantum cultura occidentalis": Wilhelm Bertrams, Quaestiones fundamentales iuris canonici ( p. 263 in nota subiuncta apud Google Books )
  2. Huntington, Samuel P. (2 Augusti 2011). The Clash of Civilizations and the Remaking of World Order . Simon & Schuster. pp. 151?154. ISBN   978-1-4516-2897-5  
  3. Orlandis 1993: praefatio.
  4. Woods 2005.
  5. Debnath 2010.
  6. Debnath 2010.
  7. Debnath 2010.

Nexus interni

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad culturam occidentalem spectant.