Crustacea
[2]
sunt a maximo (paene 52 000
specierum
descriptarum
[3]
)
arthropodum
grege, qui usitate
subphylum
habetur. Varia
animalia
complectuntur longe lateque nota, sicut
astacoidea
parastacoideaque
,
brachyura
,
caridea
,
cirripedia
,
euphausiacea
,
nephropidae
, quorum plurima
aquatica
sunt et in
oceanis
maribusque
vel in
aqua dulci
habitant, sed nonnulla terrestria sunt, sicut
coenobita
,
gecarcinidae
, et
oniscidea
.
Scientificum
crustaceorum studium
carcinologia
appellatur.
[4]
Crustacea inter prosperrima
animalia
sunt, tam abundantia in
oceanis
quam
insecta
in
terra
. Plurima etiam sunt
motilia
, libere circummoventia, sed pauca
taxa
parasitica
sunt, et ad hostes alligata vivunt. Plurima sunt parva, sed eorum
morphologia
magnopere variat.
[5]
- ↑
G. E. Budd, N. J. Butterfield, et S. Jensen, "Crustaceans and the 'Cambrian Explosion'" (
Science,
December 2001, 294(5549):2047).
- ↑
"Quae dicantur Crustacea":
Rondelet (1554)
p. 534
. Cf. "crustacei":
Iovius (1524)
cap. xxxx; "crustata":
Bellonius (1553)
p. 343
- ↑
Martin et Davis (2001)
- ↑
Alia nomina carcinologiae propria sunt
malacostracologia,
crustaceologia,
et
crustalogia.
Physicus qui opus carcinologia dat est carcinologista, crustaceologista, vel crustalogista.
- ↑
Encarta
Encyclopedia 2005. Article?Crustacean, by
Michael T. Ghiselin
.
- Scripta antiquiora
- Eruditio recentior