![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Constantinus V
Constantinus V: imago
Constantinus V
(
Graece
:
Κωνσταντ?νο?
), natus anno
718
, mortuus
14 Septembris
775
, fuit
Imperator Romanus Orientalis
ab anno
741
ad usque mortem.
Fuit
Leonis III
filius et huic post eius mortem anno 741 successit. Cum Constantinus exercitum Romanum in Asia contra
Arabes
duceret, camerarius patris Artabasdus imperatorem aggressus Constantinum mortuum esse dixit et Constantinopoli imperator se ipsum fecit. Is venerator imaginum sanctorum (icones) erat, cum imperator ut pater suus imagines acriter repudiavit. Sed Constantinus V se
Isauria
abdiderat et anno
743
Artabasdum militibus fidelibus vicit et caecari iussit.
Exercitu reformato anno
746
urbes quosdam ab Arabibus occupatas liberavit ut
Germaniciam Caesaream
et
Theodosiopolim
.
Ab anno
756
ad usque mortem novem expeditionibus
Bulgaros
aggrediebatur et eos saepe vicit ut
763
et
774
, sede initio (
757
) etiam victus est.
Constantinus veneratores imaginum persequebatur atque singulos etiam necavisse dicitur. Concilio
Hieraeae
veneratio iconum prohibebatur.
Constantino regnante papae ab imperio Romano Orientali ad regnum Francorum se verterunt, quod illud papam a
Langobardos
defendere non iam potuit. Anno
751
Ravenna
ab Langobardibus expugnata est. Itaque
Zacharias
papa
Pippinum III
,
maiorem domus
regis Francorum adiuvit, cum is ipse regis honorem appeteret et ultimum regem
Merovingorum
desponere vellet.
Constantinus maiora vectigalia imposuit, ut aedificiorum, quae multa struxit, impensa solveret.
Imperatore anno
775
in bello contra Bulgaros mortuo filius
Leo IV
ei successit.
Imperatores Constantinopolitani