Constantina
(nata circa annum
320
, mortua anno
354
) imperatrix Romana fuit.
Fuit filia maxima
Constantini I
imperatoris et
Faustae
. Habuit tres fratres et sororem:
Constantinum II
(Augustum 337 - 340),
Constantium II
(Augustum annis 337 - 361),
Constantem
(Augustum 337 - 350) atque
Helenam
, uxorem
Iuliani
Augusti.
Primo
Flavio Hannibaliano
nupsit
[1]
, filio
Constantii I
imperatoris et
Theodorae
imperatricis. Qui postquam anno
337
a militibus Constantii II necatus est, Constantina in parte imperii a Constante fratre administrata vixit. Anno
350
, postquam Constans frater necatus est, nitebatur, ut
Vetranio
magister militum
Mursiae
contra
Magnentium
usurpatorem purpuram sumpsit. Anno
351
Gallo
consobrino nupsit, quem Constantius II Caesarem Orientis fecerat, ut ipse contra Magnentium in occidente imperii certaret. Gallus et Constantina
Antiochiae
vivebant, filiam unam habuerunt. Mox cum magistratibus a Constantio sibi datis et cum incolis urbis inimicitias gesserunt
[2]
. Constantius suspicatus est, ne Gallus ad maiorem gradum peteret. Itaque Gallum ad se vocavit, ut eum deponeret. Constantina eum sequebatur, ut apud fratrem pro Gallo niteretur. Sed in itinere in
Bithynia
mortua est
[3]
.