"Littera est pars minima vocis articulatae" (Diomedes).
Consonans
[1]
est
phonum
sive articulatae
vocis
pars, cuius in pronuntiatione
meatus vocis
labris
,
dentibus
,
lingua
aut
plicis vocalibus
ad brevissimum obstruitur partim aut plene. Consonantes in
resonantes
et
constrictivas
dividi solent.
Grammatici Graeci et Latini, quid inter
litteras
sive notas vocis articulatae
[2]
et
litterarum sonos
[3]
sive phona intersit, iuste quidem distinxerunt, sed saepe abusive litteras pro litterarum sonis et litterarum sonos pro litteris vocabant.
[4]
Principium fuit
littera
, articulatae vocis nota, quae a primo ipsius vocis qualitate definita est. Quod quidem est ut debet, nam constat litterarum sonos semper describendos esse systemate quodam symbolico, sicut litteris
Abecedarii Phonetici Internationalis
.
[5]
Grammatici antiqui litteras in
consonantes
et
vocales
, porro consonantes in
mutas
(b c d g h k p q t) et
semivocales
[6]
(f l m n r s)
[7]
diviserunt. Constat hanc divisionem e pronuntiatione natam esse, nam "mutae dictae, quod per se sine adminiculo vocalium non possunt enuntiari."
[8]
Semivocales autem pluribus consonantibus constabant, namque hodie semivocales sunt [j], [w], [?], cum apud grammaticos antiquos [w] et [j] vocalibus adnumerarentur, dicebant enim [i] et [u] in consonantium potestatem transire posse.
In
phonetica articulatoria
consonantes tribus modis definiri solent. Primus est
locus articulationis
, secundus
modus articulandi
.
Consonantes ex locis articulationis vocatae.
A: larynx → laryngales
B: pharynx → pharyngales
C: uvula → uvulares
D: velum → velares
E: palatum → palatales
F: alveoli → alveolares
G: dens → dentales
H: labium → labiales
Cum loquimur, aerem ex pulmonibus emissum in meatu vocali ita modulamur et articulamus, ut flumen aeris, cum ex ore (aut ex naribus) exit, talia habeat indicia acustica, quibus usus auditor dictum intellegere possit. Loci articulationis in meatu vocali sunt, qui a plica vocali in larynge sita per fauces et cavum oris ad labia extenditur. Etiam
nares
locum articulationis efficiunt.
In phonetica articulatoria loci immobiles discerni solent ab articulatris
[9]
mobilibus, quae praesertim in linguae partibus (sicut apice, dorso, latere) consistunt. Hi sunt loci immobiles ad pronuntiandas consonantes necessarii, in quibus flumen aeris per contractiones obstructionesve modificatur articulatris.
Consonantes in partes duas dividi solent, quae sunt
constrictivae
et
resonantes
. Haec divisio duobus articulandi modis definitur.
Constrictivae enim sunt consonantes, quarum in articulatione aeris corpus in quoque loco aut plene aut partim constringitur articulatro, sicut fit, cum in
muta alveolari surda
sive [t] articulanda aeris corpus in alveolis plene constringitur apice linguae; aut cum, in
fricativa labiodentali surda
sive [f] articulanda, labro inferiore dentibus superioribus admoto aeris corpus partim constringitur in meatu vocali.
Resonantes autem
phonatione
nascuntur, id est: resonantes sunt consonantes natura sonorae, quae plicis vocalibus activis efficiuntur. Consonantibus natura sonoris par surdum deest: id est, cum
muta bilabialis sonora
[b] par habeat surdum [p],
nasali bilabiali
[m] par surdum plerumque deesse videtur.
Consonantes supra descriptae sunt consonantes pulmonales quae sunt plurimae inter consonantes. Etiam exstant nonnullae consonantes non pulmonales inter quas
consonantes linguales ingressivae
(en)
sive consonantes "clic", imprimis in
linguis Khoisanis
(?, ?, ? et ? scriptae) et nonnullis
linguis Bantuensibus
(en)
Africae Australis
sicut linguis
Xosana
et
Zuluana
(c, q et x scriptae). Consonantes linguales ingressivae formantur aere ingredienti (et non egredienti) post brevem obstructionem lingua.
- ↑
Consonans
generis feminini est, quod primo
litterae
adiecta usu recepta est.
- ↑
Mar.Vict.
ars
67 Mariotti.
- ↑
Quint.
1.4.7.
- ↑
Cf.
Prisc.
: "Abusive tamen et elementa pro literis et literae pro elementis vocantur" (
GL
II 6 Keil).
- ↑
Scaurus
[apud
Diomedem
]: "Littera est vocis eius quae scribi potest forma." Cf. Prisc.: "Litera est vox, quae scribi potest individua. [- - -] Litera igitur est nota elementi et velut imago quaedam vocis literatae, quae cognoscitur ex qualitate et quantitate figurae linearum. [- - -] Elementa proprie dicuntur ipsae pronuntiationes, notae autem earum literae" (
GL
II 6-7 Keil).
- ↑
Marius Victorinus: "Semivocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt" (
ars
67 Mariotti).
- ↑
Aliqui ipsam x litteram semivocalibus adnumerbant.
- ↑
Diomedes,
GL
I 423,24 Keil.
- ↑
Articulatrum
termino Anglico
articulator
respondet.
- Clark, John & Yallop, Colin (1995).
An introduction to phonetics and phonology.
2nd edition. Oxford: Blackwell.
- Engstrand, Olle (2007).
Fonetik light. Kortfattad ljudlara for sprakstudier och uttalsundervisning.
1. upplaga. Lund: Studentlitteratur.
- Hardcastle, William J. & Laver, John (eds. 1997)
The Handbook of Phonetic Sciences
. Oxford: Blackwell.
- Hayes, Bruce & Kirchner, Robert Martin & Steriade, Donca (eds. 2004).
Phonetically based phonology.
Cambridge: Cambridge University Press.
- Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996).
The Sounds of the World's Languages
. Oxford: Blackwell.
- Maddieson, Ian (1984).
Patterns of sounds.
Cambridge: Cambridge University Press.
- Bernd Pompino-Marschall: Einfuhrung in die Phonetik. 2. Aufl. Berlin: de Gruyter, 2003.
Nexus interni