Colores primarii
sunt aut res colorantes (sicut pigmenta alicui superficiei inducenda) aut
lumina
colorata, quorum toni ceteris coloribus eiusdem systematis inmixtis non efficiuntur.
Colores
autem totius chromatis coloribus primariis temperatis producuntur, et quidem duabus rationibus, quae sunt
temperatio subtractiva
, qua claritas subducitur, et
temperatio additiva
, qua claritas augetur.
In temperatione subtractiva adhibetur forma
CMYK
, in qua colores
cyanus
(C),
magenta
(M),
flavus
(Y=yellow) primarii habentur,
[1]
quamquam
ruber
flavus
caeruleus
plerumque colorum primariorum vice adhibentur in
picturis
quadricoloribus efficiendis.
[2]
Quae ratio etiam in
impressoriis
colores inducentibus adhibetur. Etiam
niger
(K) color addi solet augendae claritatis causa. In additiva autem temperatione forma
RGB
in usu est, in qua colores
ruber
(R),
viridis
(G=green),
caeruleus
(B=blue) primarii habentur. Quibus ex primariorum colorum
luminibus
fiunt colores "RGB" in
quadris visificis
televisorii
,
computatri
,
telephonuli
etc.
Colores primarii non ad proprietates fundamentales
lucis
pertinent, sed ad
visum
hominis
plerumque
trichromaticum
referuntur, a quo sollerter ducti sunt. Nam trium tantum generum
cellulae photoreceptoriae
oculo
humano sunt. Ex quibus
coni
sunt, qui suam quisque sensilitatem
spectralem
trium colorum (rubri, viridis, cerulei) habent.
[3]
Aliae quoque colorum copiae adhiberi possunt, quamquam non omnes ad plenum
perceptionis
colorum iactum
?
bene accedent. Exempli gratia,
autochroma
, una ex primis colorum rationibus photographicis, primarios
aurantium
viridem
violaceum
adhibere solebat.
[4]
Nisi autem licet adhibere negativas coloris quantitates, chroma primariis electis restringetur.
Mixtura ullius ex binis coloribus primariis colorem secundarium gignit. Usitatissimi primarii
colores additivi
sunt
colores secundarii
ex creberrime adhibitis primariis
colorum subtractivorum
, et vice versa.
- ↑
Luckiesh 1915: 58, 221.
- ↑
Grimley & Love 2007: 137.
- ↑
Shevell 2003.
- ↑
Page & Page 1908.
- Grimley, Chris & Mimi Love, 2007.
Color, space, and style: all the details interior designers need to know but can never find.
Rockport Publishers.
ISBN 978-1-59253-227-8
.
- Luckiesh, Matthew, 1915.
Color and Its Applications.
D. Van Nostrand.
- MacEvoy, Bruce.
Do Primary Colors Exist?
.
- Page, Walter Hines & Arthur Wilson Page, 1908.
A History of Our Time.
The World's Work, 15. Doubleday, Page & Company.
- Shevell, Steven K., ed. 2003.
The Science of Color
. Optical Society of America.