Collegium Seattli Septentrionalis
[1]
est publicum binorum annorum
collegium
, quod
Seattli
Vasingtoniae
situm est, unum e tribus collegiis quae
Districtum Collegiorum Seattlensium
constituunt, unumque ex optimis e triginta tribus collegiis systematis
Collegiorum Communitatis et Technicorum Vasingtoniae
habitum.
[2]
Collegio sunt latae et validae
scientiae
,
ingeniariae
,
technologiaeque
facultates.
Loci uliginosi Collegii Seattli Septentrionalis apud meridianum
Rivi Thorntoniani
bivium patent, ubi sunt terrae magni momenti
oecologici
pro
watershed
Rivi Thorntoniani, quia
aquam
abundantem tenent,
resque polluentes
percolant. Etiam
habitationi
multis
speciebus
amphibiorum
prosunt, inter quae
Pseudacris regilla
et
Ambystoma macrodactylum
,
ac nonnullarum specierum
avium
et
plantarum
.
[3]
Inter
endemicas
et non endemicas plantarum
species
per campum praecipuum et in propinquis
locis uliginosis
observari possunt permulta
fungi
(praecipue
Chlorophyllum olvieri
,
Coprinopsis lagopus
,
Hydnum umbilicatum
,
Inocybe mixtilis
,
Stropharia aurantiaca
) et
frutices
(praecipue
Eunonymus alatus
,
Rosa nutkana
,
Rubus discolor
,
Symphoricarpos albus
). In campo et propinquis locis uliginosis vigent multae
plantae
, praecipue
Rhus
species
,
Achillea millefolium
,
Polystichum munitum
,
et
Equisetum arvense
.
Bibliotheca apud collegium anno
1970
condita est. Anno
2014
plus quam 103 000
librorum
continebat et 594
periodica
accipiebat.
[4]
Deliciae collegii sunt
Stella Polaris
.
Nexus interni