![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Cleopatra VII (regina Aegypti)
Cleopatra VII (regina Aegypti): imago
Cleopatra VII Philopator
(
Graece
Κλεοπ?τρα Φιλοπ?τωρ; anno
69 a.C.n.
[1]
?
Alexandriae
12 Augusti
30 a.C.n.
[2]
), in
litteris
historicis
Cleopatra
tantum nota, fuit
pharao
Aegypti
et ultima
Regni Ptolemaici
rectrix activa.
E familia
Macedonica
Lagidarum
orta est.
Primo cum
fratre
et simul marito suo
Ptolemaeus XIII
rexit. Ab eo expulsa,
C. Iulium Caesarem
se iuvare quaesivit, qui postquam
Gnaeum Pompeium
vicerat et
imperium
Cleopatrae reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat.
Mater
Caesarionis filii Caesaris erat, et ab anno
46 a.C.n.
ad annum
44 a.C.n.
Romae
in
urbe
vixit.
Gaio Iulio Caesare anno
44 a.C.n.
occiso, Cleopatra ad Aegyptum rediit.
Bello civili
sequente, se primo neutri parti adiunxit. Anno autem
41 a.C.n.
,
Marcum Antonium
socium sibi fecit, annoque
37 a.C.n.
ei rite nupta est.
Anno
32 a.C.n.
Octavianus
ei Marco Antonioque marito eius
bellum
intulit. Marco Antonio acie victo apud
Actium
anno
31 a.C.n.
, Cleopatra
Alexandriam
fugit, atque Antonio mortuo,
veneno
sibi mortem consciit; origo veneni incerta est, sed nonnulli
auctores
venenum
serpentis
fuisse dicebant. Certius est effigiam eius cum serpente portatam esse in pompa triumphali Octaviani.
Denarius
argenteus anni
32 a.C.n.
obverso Cleopatra:
CLEOPA[TRAE?REGINAE?REGVM?]FILIORVM?REGVM?
reverso
Antonius
:
ANTONI?ARMENIA?DEVICTA
Cleopatra VII nata est anno 69 a.C.n.
Pater
erat
Ptolemaeus XII
, et mater
Cleopatra V
. Cleopatra non erat pulchra quod Cleopatrae parentes erant frater sororque. Cleopatra VII erat regina ultima Ptolemaeorum Graecorum, qui rectores in
Aegypto
erant. Cleopatrae erant duo fratres et tres sorores. Fratres erant
Ptolemaeus XIII
, qui natus est anno
62 a.C.n.
, et
Ptolemaeus XIV
, qui natus est anno
60 a.C.n.
Sorores erant
Cleopatra VI Tryphaena
, quae nata est anno
75 a.C.n.
, et
Arsinoe IV
, quae nata est anno
68 a.C.n.
, et
Berenice IV
. Cleopatra credidit se esse
dea
.
Cleopatra dea Aegyptia
(
Eremitagium
Petropolitanum
).
Cleopatra nupsit fratri, Ptolemaeo XIII, primum et regnaverunt in Aegypto quattuor annos. Cleopatra fratrem opprimere poterat auxilio
Gaii Iulii Caesaris
, qui fratri substitit quod Ptolemaeus XIII praecidit caput
Cn. Pompei
, maritus Iuliae, solius filiae Iulii Caesaris. Anno
48 a.C.n.
, cum
Iulius Caesar
in Aegyptum pervenisset,
Iulius Caesar
et Cleopatra convenerunt. Ministri Cleopatrae traxerunt Cleopatram celatam tapeta convoluta ad Caesarem. Caesar Cleopatram cupiens ei auxilium dedit. Ergo Caesar, post difficilem bellum Alexandrinum, exercitum vicit Ptolemaei XIII, qui fugiens occisus est. Fratre mortuo, Cleopatra sola regina erat in Aegypto.
Cleopatra VII peperit quattuor liberos: filius Iulii Caesaris erat
Caesarion
, et liberi
M. Antonii
erant
Cleopatra Selene II
quae
Iubae II
nupsit et regina
Mauritaniae
fuit,
Alexander Helios
, et
Ptolemaeus Philadelphus
.
A senatoribus coniuratis Caesar proditus est anno
44 a.C.n
. Post mortem Caesaris et post divisam rempublicam, Cleopatra VII se sociavit cum M. Antonio.
Erant tres partes reipublicae divisae quae regnatae sunt a ducibus novis civilibus, in his
Caesar Octavianus
et Marcus Antonius. Caesar Octavianus et Marcus Antonius inter se dissenserunt, et bellum secutum est. Bellum ante Actium pugnatum est anno
31 a.C.n.
, quo Octavianus Marcum Antonium vicit. Erat saucius Marcus Antonius bello, et mortuus esse brachiis Cleopatrae dicitur. Post cladem Marci Antonii, Cleopatra in gratiam Octaviani reconciliari conabatur; cum autem hoc fieri nullo modo potuisset, Cleopatra sibi ipsa
mortem
mox conscivit. Fatur enim eam, morsam ab
aspide
venenosa, mortuam esse. Cleopatra mortua, Aegyptus facta est
provincia Romana
.
- ↑
Walker, p. 129.
- ↑
T. C. Skeat (1953), "The Last Days of Cleopatra: A Chronological Problem,"
The Journal of Roman Studies
43: 98?100.
JSTOR.
- I. Becher,
Das Bild der Kleopatra in der griechischen und lateinischen Literatur
. Berolini, 1966
- P. J. Bicknell, "Caesar, Antony, Cleopatra and Cyprus" in
Latomus
vol. 36 (1977) pp. 325-342
- Jean-Christophe Couvenhes, "
Le
basilikon symposion
de Cleopatre a Tarse et Antoine
neos Dionysos
a Athenes
" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, edd.,
A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athenee
(Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013.
ISBN 978-2-7535-2888-8
) pp. 229-250
- L. Criscuolo, "La successione a Tolemeo Aulete ed i pretesi matrimoni di Cleopatra VII con i fratelli" in
Egitto
(1989) pp. 325-339
- J. G. Griffiths, "The Death of Cleopatra VII" in
Journal of Egyptian Archaeology
vol. 47 (1961) pp. 113-118, tab. ix
- Lucy Hughes-Hallett,
Cleopatra: histories, dreams and distortions
. Novi Eboraci: Harper, 1991
- Heinz Heinen,
Kleopatra-Studien. Gesammelte Schriften zur ausgehenden Ptolemaerzeit
. Universitatsverlag Konstanz, Konstanz 2009 (
Xenia
, no. 49)
ISBN 978-3-87940-818-4
- Jan Quaegebeur, "Cleopatra VII and the cults of the Ptolemaic queens" in
Cleopatra's Egypt: Age of the Ptolemies
(Novi Eboraci, 1988) pp. 41-54
- Jan Quaegebeur, "Cleopatre VII et le temple de Dendara" in
Gottinger Miszellen
vol. 120 (1991) pp. 49-72
- M. Reinhold, "The Declaration of War against Cleopatra" in
Classical Quarterly
vol. 77 (1981/1982) pp. 97-103
- Maria Wyke, "Augustan Cleopatras" in Jonathan Edmondson, ed.,
Augustus
(Edimburgi, 2009) pp. 334-380 (
Paginae selectae
apud
Google Books
)
Nexus interni
Cleopatra Philopator
|
Nomen Aegyptium
|
Hieroglyphica
|
|
Translitteratio
|
Qlwpdr.t N?r.t Mr(.t)-?t=s
|
Translatio
|
"Cleopatra Dea Amans Patrem Suam"
|