Clades Variana
fuit proelium quo anno
9
(
a.U.c.
762) exercitus
Romanus
a Germanis, in primis a
Cheruscis
victus est; quae finem omnibus conatibus Romanis imperii trans
Rhenum
propagandi fecisse videtur.
Copiis aestate in
Germaniam
ductis,
Publius Quinctilius Varus
imperator sub autumno tres
legiones
subsidiaque et impedimenta in hiberna trans
Rhenum
sita deducere intendit. De seditione tamen quadam certior factus ab agro
Cherusco
profectus iter inexploratum ingressus in
Arminii
principis Cheruscorum insidias incurrit. Qui cum socius populi Romani vetus artibus militaribus instructus esset omnibus, iniquissimo loco impetum fecit. Exercitus enim Romanus valle angusta silvisque inclusus et per
paludes
distractus necopinanter petitus aciem instruere non potuit. Germanis autem Arminio duce opportunitate et loci et temporis feliciter usis proelium illud quattuor dies et tres noctes decertabatur. Exercitus tandem Romanus tanta clade affectus est, ut Varus et legati de salute comparanda desperati mortem sibi consciscerent.
Trium itaque legionum septimae decimae, duodevicesimae, undevicesimae strage confecta caput Vari praecisum primum
Marboduo
regi, inimico Arminii, tum
Augusto
Caesari missum est. Unde Augustus illud "
Quintili Vare, legiones redde!
" exclamavisse traditur (
Suetonius
"Divus Augustus" 23.2).
Cornelius Tacitus
Romanos in
saltu Teutoburgiensi
profligatos esse testis est, quamobrem hoc proelium etiam "proelium in saltu Teutoburgensi factum" nominatur. Hodie opinio est ad vicum vulgo
Kalkriese
nominatum conflictum esse, qui locus ab
Osnabruga
ad septentriones spectat. Id archaeologus
Antonius Clunn
Britannicus
decennio decimo saeculi vicensimi
probavisse videtur.
Nexus interni