Fragmentum diplomatis circa annum
160
compositi, quo militi
cohortis
quinti Bracaraugustanorum civitas Romana data est. Ex museo nomine
Quintana
(in urbe
Kunzing
).
Imperator
Caracalla
.
Civitas Romana
primo fuit civitas
incolarum
virilium urbis
Romae
. Potentia Romana diffusa civitas paulatim aliis hominibus concessa est.
Solus
civis
Romanus
iure
suffragii
in
comitiis
gaudebat. Ius suffragii erat omnium Romanorum, qui sedecim annos compleverant, non autem feminarum. Etiam vita iuridica solis civibus patebat, quam ob rem solus civis Romanus res familiares parere,
pactiones
aut
testamenta
facere,
matrimonium
inire poterat. Tempore
liberae rei publicae Romanae
civitas
officium
militiae
in se comprehendebat, ut
toga
gereretur concedebat, alia
privilegia
continebat.
Saeculo quinto a.C.n.
(forsitan anno
451 a.C.n.
, ut apud
Livium
traditur) civitas Romana a
decemviris legibus scribundis
in
duodecim tabulis
conscripta est. Ius suffragii non solum ad
patricios
, sed ad omnes Romanos sedecim annis maiores pertinuit.
Cum Romani
bello Latino (340-338 a.C.n.
) plurimas
Latii
urbes suae dicionis fecissent et
colonias
condidissent, pro
sociis
Latinis
et incolis coloniarum alia civitas
ius Latii
dicta creata est, ut
iure privato
cum Romanis in aequo ponerentur, iis
comitiis
interesse liceret et civitas Romana concederetur, cum Romae sedes collocavissent. Tempore liberae rei publicae exeuntis contentio de aequis sociorum iuribus
bellum sociale (91?88 a.C.n.
incitavit, quod
lege Plautia Papiria
finitum est, quae omnibus civitatibus infra
Padum
flumen sitis civitatem Romanam tribuit. Eodem anno
lege Pompeia de Transpadanis
consulis
Gnaei Pompei Strabonis
civitatibus ultra Padum sitis ius Latii ascita est.
Gaius Iulius Caesar
spatium civitatis Romanae usque ad radices
Alpium
extendit.
Incolae
provinciarum
Romanarum, quamvis ingenui, etiam post bellum sociale
peregrini
aut
socii
vel
foederati
manebant; civitatem urbis eorum, non Romanam possidebant, status iuridicus eorum civibus Romanis peior erat: iurisdictio multo severior, ad hoc plura vectigalia, neque
legionaria
militia neque ius suffragii Romae, necnon ascensus in
ordinem equestrem
aut
senatorium
. Fortunati erant incolae eorum locorum (ut puta
Coloniae Agrippinae
), qui in coloniam evecti sunt, quod simul incolis civitas Romana concessa est.
Primo secundoque saeculo numerus civium Romanorum paulatim crescebat, donec
Caracalla
constitutione Antoniniana
anno
212
paene omnibus
Imperii Romani
incolis, qui viri liberi erant, civitatem Romanam dedit.
Civis iura ac officia procedente tempore mutabantur, sed etiam pro origine et
cursu honorum
diversa erant. Sequitur brevis compositio:
- Ius suffragiorum
, id est ius in comitiis eligendi ("suffragium activum" quod dicitur)
- Ius honorum
, quo cives ad honores, id est ad munera eligi et magistratum inire potuerunt ("suffragium passivum").
- Ius commercii
, quod licentiam permisit, ut
negotia iuridica
efficerentur.
- Ius gentium
negotia iuridica cum peregrinis inita complexum est.
- Ius conubii
facultatem dedit, ut vir uxorem in matrimonium duceret et pater familias factus
patriam potestatem
exerceret. LIberis tali e matrimonio oriundis civitas Romana data est.
- Ius migrationis
civibus Romanis civitatem praestabat etiam si in aliis imperii urbibus sedes collocaverunt.
Praeter iura supradicta civibus Romanis erant privilegia:
Vectigalibus
loci erant liberi et immunes a
legibus
alienae urbis. Soli cives apud iudices agere et se defendere potuerunt. Neque
cruciatus
neque
poena capitalis
iis exspectanda erant, casu
perduellionis
excepto. Etiam hoc in casu civibus
provocatio ad populum
sive postea
appellatio ad Caesarem
licuit.
Quis quomodo civitatem Romanam assecutus sit
[
recensere
|
fontem recensere
]
Civitas aut nativitate (si enim mater erat civis Romana, ut
Gaius
refert
[1]
) aut donatione obvenit. In regionibus imperio Romano adiunctis proceribus mox civitas Romana concessa est, interdum intercessione cuisdam civis Romani, saepe maxima pecunia data. Etiam milites
auxiliorum
, cum stipendiorum tempore finito honeste dimissi sunt, civitam Romanam assecuti sunt. Praeterea omnis
servus
civis Romani
manu missus
civitatem quamvis quodam modo circumscriptam accepit, filii autem eius ingenui civitate sine restrictione gaudebant. Servus manu missus
praenomen
domini
liberto
adiecto recepit, ut puta
Marcus Tullius Marci libertus Tiro
.
- Co?kun, Altay (2009).
Großzugige Praxis der Burgerrechtsvergabe in Rom? Zwischen Mythos und Wirklichkeit
(= Akademie der Wissenschaften und der Literatur, Mainz. Abhandlungen der Geistes- und Sozialwissenschaftlichen Klasse. 2009, 1). Stutgardiae,
ISBN 978-3-515-09350-7
.
- Mathisen, Ralph W. (2006).
Peregrini, Barbari, and Cives Romani: Concepts of Citizenship and the Legal Identity of Barbarians in the Late Roman Empire
. In: American Historical Review. Vol. 111, No. 4, 2006, p. 1011?1040,
doi:10.1086/ahr.111.4.1011
.
- Sherwin-White, A. N. (1973).
The Roman citizenship
. 2. editio. Oxoniae,
ISBN 0-19-814813-5
.