Christianus Diaconescu
Christianus
(Dacoromanice:
Cristian
)
Diaconescu
(natus die
2 Iulii
1959
Bucarestae
) iudex, legatus et vir publicus
Dacoromanicus
est.
Diaconescu, postquam scholam finivit, annis
1979
-
1983
Bucarestae
iurisprudentiae studebat. Anno
1985
iudex in iudicio agriculturae
Ilfov
circuli nominatus est et anno
1985
in iudicio pagi Bucarestae
[1]
. Anno
1989
etiam in Administerio Iustititiae operam dedit. Ab anno
1990
legatus Romaniae fuit, primo apud
Organizationem Securitati Cooperationique in Europa favendis
Vindobonae
, deinde ab anno
1996
in
Administerio Rerum Exterarum
. Mense Decembri
2000
secretarius statalis in Administerio Rerum Exterarum nominatus est. Anno
2007
doctor iurisprudentiae promotus est.
Ab anno
2002
sodalis
Factionis Socialis Democraticae
et anno
2004
senator electus est. Praeterea Administer Iustitiae in consilio ministrorum
Hadriani N?stase
nominatus est et ad finem anni 2004 mansit. Anno
2005
Mircea Geoan?
praeses Socialium Democraticorum eum vicarium suum fecit. Die
22 Decembris
2008
novus primus minister
Aemilius Boc
eum
administrum rerum exterarum
nominavit. Die
1 Octobris
2009
a magistratu se recessit atque anno
2010
etiam Factionem Socialem Democraticam reliquit et novam factionem
UNPR
accessit
[2]
. A die
24 Ianuarii
?
7 Maii
2012
in consiliis ministrorum Aemilii Boc et
Michaelis R?zvan Ungureanu
iterum administer rerum exterarum fuit. Deinde consiliarius
Traiani B?sescu
factus est
[3]
et senatum reliquit. Nunc novam factionem
PMP
condidit
[4]
et anno
2014
candidatus huius factionis in suffragio praesidis rei publicae est
[5]
.
Administri rerum exterarum Romaniae
Ministri iustitiae Romanici (1936?)