Chordata
(
nomen
a
Bateson
anno
1885
excogitatum) sunt
phylum
Animalium
quae sunt vel
Vertebrata
vel unum nonnullorum
invertebratorum
arte cognatorum. Coniuguntur ob
chordam dorsalem seu notochordam
,
tubum neuralem
[1]
concavum,
sulcos pharyngeos
[2]
,
endostylum
,
caudam
post
anum
, quas proprietates saltem nonnullo
vitae
momento omnia habent. Phylum in tribus
subphylis
consistit:
Urochordatis
sive
Tunicatis
,
Cephalochordatis
(ab
Amphioxiformibus
repraesentatis),
Craniatis
(quae
Vertebrata
et pauca alia comprehendunt).
Hemichordata
appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur.
Larvis
Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in
adultis
amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum
cerebrum
vel propria sensuum
organa
) et simplicissimum
systema circulatorium
. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt
calvariae
. In omnibus Craniatis,
Myxinis
exceptis, tubus neuralis
vertebris
cartilagineis
aut
osseis
cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata una cum tribus
phylis
germanis ?quae sunt
Hemichordata
,
Echinodermata
,
Xenoturbellida
?
Deuterostomia
constituunt, unum ex duobus
superphylis
quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).