Catharina Aragonensis
Catharina
Aragonensis
(nata
Catalina de Aragon
Compluti
die
16 Decembris
1485
; mortua
Cinnibantensi
in
oppido
die
7 Ianuarii
1536
) fuit prima e sex
uxoribus
Henrici VIII
,
regis
Angliae
.
Parentes
erant
Elisabetha I
Castellae et
Ferdinandus II
Aragoniae, reges
catholici
dicti.
Anno
1501
, Catharina
Arthuro Tudori
,
filio
Henrici VII
Angliae, nupsit. Cum Arturus
princeps Cambriae
esset, ad castellum
Ludensis
in Cambria missus est ad consilium Cambriae ducendum. De more Catharina maritum suum comitata est. Aliquot menses post
pestem
Arthurum sumpsit, Catharina ipsa vix supervivente.
Summus pontifex Christianorum
ei concessit ut fratrem minorem Arthuri, futurum regem Angliae
Henricum VIII
, in
matrimonium
acciperet (
Henricus VIII
eam in matrimonium duxit testamenti patris causa). Hoc matrimonium anno
1509
, insignibus regalibus
Henrico VIII
nuper impositis, factum est.
Catharina Aragonensis erat sat populo grata, et matrimonium duodeviginti annos felix fuisse videtur. At Henricus sollicitabatur quod uxor eius filium (et successorem) non peperisset. Primus infans anno
1510
iam mortuus natus est. Anno
1511
filius Henricus natus est, sed iam post quinquaginta duos dies mortuus est. Postea Catharina iterum infantem mortuum peperit, et filius secundus etiam mox mortuus est. Mense
Februario
anno
1516
filia Maria nata est - futura
Maria I
, regina Angliae. Anno
1518
ultimum infantem mortuum peperit.
Annis seris matrimonii
Henricus VIII
aliquas concubinas habuit. Denique Henricus
Annam Bolinam
(
Anne Boleyn
) - sororem unius ex illis concubinis - sub rosa in matrimonium ducit, et die
23 Martii
1533
decrevit matrimonium cum Catharina irritum esse. Ius canonicum Ecclesiae autem divortium civile illius generis non approbabat. Idcirco mense
Martio
1534
Henricus a Papa petivit ut divortium permitteret, sed Papa
Clemens VII
recusavit.
Postea Henricus reformationem
Ecclesiae Anglicae
pertulit. Denique Ecclesia Anglica ab
Ecclesia Catholica
secessit. Catharina ipsa numquam divortium probavit et ob eam rem coacta est ut in castellis remotis viveret: Henricus speravit Catharinam ob tales condiciones vitae humiles tandem divortium probaturam esse. Erravit.
Anno
1536
Catharina Aragonensis in castello
Cinnibantensi
mortua et in ecclesia cathedrali
Petroburgensi
sepulta est. Neque Henricus VIII neque filia sua Maria (ob prohibitionem patris eius) aderant.
Haec opera, inter alia, ad Catharinam Aragonensem spectant.