한국   대만   중국   일본 
Catapulta - Vicipaedia Jump to content

Catapulta

E Vicipaedia
Catapulta Romana, in libro anni 1584 depicta
Exemplum catapultae nuper constructum

Catapulta [1] est machina bellica , seu tormentum , quo sagittae et tela magno impetu, longoque spatio iaciuntur. [2] Catapultae variorum generum in bellis ab antiquitate usque adhuc adhibitae sunt.

Etymologia [ recensere | fontem recensere ]

Catapulta a voce Graeca καταπ?λτη? deducitur, quae ex κατ? "de, contra" et π?λλω "vibro, iacio" composita est. [3]

Historia [ recensere | fontem recensere ]

Catapulta ex arcu orta est. A Graecis primum inventa est gastraphetes ( γαστραφ?τη? ), manuballistae similis. Deinde pro nervis simplicibus substituti sunt funes torsi, qui constructionem machinarum maiorum, catapultarum propriorum sinivit.

Inter genera catapultarum apud Graecos notarum erant: catapulta quae aeris pressione utebatur ( ?ερ?τονον ), catapulta quae elaterem aeneum habebat ( χαλκ?τονον ), catapulta iterans ( καταπ?λτη? πολυβ?λο? ), catapulta levis quae sagittas ( ε?θ?τονον ) et gravis quae lapides iaciebat ( παλ?ντονον ). [4]

Apud Romanos tormentum significabat omnem machinam qua tela fune contento iacerentur. Primum scorpio appellabatur catapulta qua sagittae, et ballista qua lapides iaciebantur. Postea ballista quoque machinam sagittiferam significare coepit. Ballista in carro posita dicebatur carroballista . Onager autem erat catapulta gravis unius funis qua lapides iaciebantur. [4]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Titus Maccius Plautus , Curculio 394 .
  2. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis , 1775. Versio interretialis
  3. Online Etymology Dictionary , s.v. "catapult" (2020).
  4. 4.0 4.1 Dietwulf Baatz, "Catapult" , in Brill's New Pauly , editione interretiali (2006).

Nexus interni

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad catapultas spectant.

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica , si potes!

Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica , si potes!