Calcutta
Civitas
:
India
Locus
:
22°34′22″N 88°21′50″E
Numerus incolarum
:
4 496 694
Zona horaria
:
UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale
:
??????
,
???????
,
Kolkata
Gestio
Praefectus
:
Firhad Hakim
Procuratio superior
:
Kolkata district
Geographia
Superficies
:
206.08 chiliometrum quadratum
Calcutta
[1]
[2]
(
Bengalice
??????
Kalak?t?
; Anglice hodie saepius
Kolkata
), est
caput
civitatis
Indicae
Bengaliae Occidentalis
.
Urbs
, in orientali
fluminis Hugal?
ripa sita,
[3]
est principalis
commercii
,
culturae
,
[4]
et
educationis
in
India Orientali
sedes, cum
Portus Calcuttensis
est antiquus
Indiae
portus et solus maior portus fluviatilis. Anno
2011
, urbi fuerunt 4.5
milliones
incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua
suburbia
complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones.
Urbs
ergo est tertia a maxima regio metropolitana in
India
et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur.
[5]
Anno
2008
, sua
oeconomia
, per
grossum domesticum productum
computata, tertia fuit inter urbes
Asiae Meridianae
, post
Mumbaos
et
Dellium
.
[6]
Urbs Calcutta metropolitana in civitate evolvente crescens, maiorem
pollutionem
urbanam, congestionem commeandi,
paupertatem
, nimium
habitantes
, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.
Saeculo septimo decimo
exeunte,
tres
vici qui Calcuttam antecesserunt a
praefectu Bengaliae
sub
imperio
Mogolum
[7]
regebantur. Postquam nawab potestatem
mercaturarum
faciendarum
Societati Indiae Orientalis
anno
1690
dederat,
[8]
regio
a societate in castra
mercatorum
magis et magis praemunita evoluta est. Nawab
Siraj ud-Daulah
Calcuttam anno
1756
occupavit, sed societas eam anno sequente recepit et adeo ante annum
1772
sibi
maiestatem
plenam adsumpserat. Sub Societate Indiae Orientalis et deinde in
Dicione Britannica
, Calcutta erat
caput
Indiae usque ad
1911
, cum eius percepta incommoda
geographica
, atque
nationalismus
in
Bengalia
crescens, effecerunt ut caput ad
Novum Dellium
transferretur. Urbs erat sedes
motus libertatis Indicae
, et manet
civilitatis civitatis hodiernae
semen. Libertate Indica anno
1947
capta, Calcutta?quae olim fuerat sedes hodiernarum
educationis
,
scientiae
,
culturae
,
civilitatis
Indicarum?nonnulla decennia stagnationis
?
oeconomicae passa est. Post autem
decennium 201
iniens, renovatio oeconomica auctum accelerantem excitavit.
Nomen Bengalicum hodiernum
??????
Kalak?t?
, pronuntiatu [
?kolkat?a
], ex appellatione derivatur unius e tribus vicis olim ad ripas
fluminis Hugal?
iacentibus, videlicet
???????
Kalik?t?
. Pronuntiatus Bengalicus saeculorum septimi decimi et duodevicesimi in scripturam Anglicam eius temporis satis curiose convertitur litteris
Calcutta
[
k?l?k?t?
]; quae orthographia usque ad annum
2001
in India in scriptis Anglicis omnibus adhibebatur, atque etiam hodie a scriptoribus nonnullis, sed eo anno nomen Anglicum in
Kolkata
decreto mutatum est. Substantivum Latinum "Calcutta" et adiectivum "Calcuttensis" (quae verba tam a botanistis quam a clericis adhibentur) e nomine olim sollemni Anglico proveniunt.
Origo nominis prisci
Kalik?t?
incertus est. Quidam e nomine reconstructo
Sanscritico
Kalik?etra
"terra deae
Kali
" derivant quia antiquum huius deae templum prope vico
Kalik?t?
situm iacet.
Eo pago, ubi mox Calcutta floruerit, saeculo XVII vici tres ad ripam orientalem fluminis
Hugal?
,
Gangae
effluentis, stabant, scilicet
Sut?nu?i
,
Kalik?t?
et
Govindapura
. Horum antiquissimus fuit ut videtur Kalik?t?, cuius nomen iam anno 1495/
1496
in cantilena quadam de vita deae
Manasae
reperitur.
[9]
Nomen rursus legimus anno circiter 1590 in libro cuius titulus est
??n-e-Akbar?
de situ et gubernio
Imperii Magni Mogolis
.
[10]
Ibi Kalik?t? inter pagos enumeratur urbi
Saptagr?mae
tributarios. Quae urbs ad flumini
Sarasvat?
adstans fuit olim metropolis
Bengaliae
meridianae (provinciae eius Imperii) et a
Portugallensibus
ab anno
1533
frequentata: mox autem, flumine exsiccata, a mercatoribus et habitantibus relicta est. Huius metropolis fama hodie oblita ab ipsa Calcutta usurpata est.
Ergo Portugallenses saeculo XVI exeunte emporia ad flumen Hugal? quaerebant ad commercium cum Imperio conducendum, urbemque
Hugal?
(35
km
a Calcutta ad septentrionem versus distantem) anno
1579
condiderunt, quod emporium deinde ab imperatore raptum est et
Batavis
anno
1656
traditum. Interdum
Francici
emporium propinquum
Candananagaram
constituerunt anno
1673
. Ad Kalik?t?m venit die
24 Augusti
1690
Iob Charnock
, negotiator
Societatis Britannicae Indiae Orientalis
. Terrae trium vicorum, olim familia
S?varna R?yacaudhur?
subiectae, consociis Britannicis iussu praefectus Bengaliae anno
1698
traditae sunt. Ibi anno
1712
castellum confecerunt cui nomen
Fort William
, scilicet "Castellum Gulielminum", ad honorem regis Britannici
Gulielmi III
, attributum est.
Urbi Calcuttae
clima
est
tropicum savanense
per
enumerationem Koppen?Geiger
, mense Maio calidissimo, mensibus Decembri et Ianuario frigidioribus, hippalo a mense Iunio ad Septembrem saeviente;
temperatura
aeris media mense Ianuario 20° atque mense Maio 31°, minima inter 14° et 26°, maxima inter 26.5° et 35.5°, sed minima extrema usque hodie nota 7°, maxima extrema 44°; pluviis mense Ianuario ad 11 mm tantum, mense Iulio 411 mm, anno toto non minus quam 1 800 mm elevatis; diebus pluviosis mense Decembri 1, mensibus Iulio et Augusto 20, per annum totum fere 101 notis;
humiditate relativa
inter mensuras 58% mense Martio et 83% mensibus Iulio et Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 93, mense Aprili 235, per annum totum 2 107 repertis;
cyclonibus
mortiferis interdum incidentibus (anno
1737
rursusque
1864
omnium violentissimis).
[11]
- Hic nati
- Hic mortui
Nexus interni
- ↑
Vide:
Des Pater
Joseph Tieffenthalers
Historisch-geographische Beschreibung von Hindustan 1788
;
Caroli Egger
Lexicon Nominum Locorum
(1977, 1982:
ISBN 88-209-1254-6
), p. 68, s.v.
Calcutta
.
- ↑
Cf. "Editiones Calcuttenses":
Christianus Lassen
,
Institutiones linguae Pracriticae
(Bonnae, 1837) (
Textus
apud
Google Books
) p. vi
- ↑
The Monthly Repository and Library of Entertaining Knowledge
. 1833. p. 338
- ↑
Calcutta Travel Advice
.
- ↑
"World Urbanization Prospects: The 2005 revision"
(PDF)
.
- ↑
"Global city GDP rankings 2008?2025"
. Pricewaterhouse Coopers. November 2009. pp. 31?32
- ↑
Fons nominis: Joannes de Laet,
De Imperio Magni Mogolis, sive India Vera
(Lugduni Batavorum: Officina Elzeviriana, 1631).
- ↑
K. Dutta et A. Desai,
Calcutta: A Cultural History.
(Interlink, Aprili 2008,
ISBN 978-1-56656-721-3
), 9?10.
- ↑
Biprad?sa Pipil?i
,
Manas?vijaya
- ↑
Ab? al-Fa?l ibn Mub?rak
,
??n-e-Akbar?
- ↑
Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
- Antiquiora
- A. P. Benthall,
The Trees of Calcutta and Its Neighbourhood
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1946
Textus apud archive.org
- Binaya Krishna Deb,
The Early History and Growth of Calcutta
. Calcuttae: Romesh Chandra Ghose, 1905
Textus apud archive.org
- Kathleen Blechynden,
Calcutta, Past and Present
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1905
Textus apud archive.org
- Henry Elmsley Busteed,
Echoes from Old Calcutta: Being Chiefly Reminiscences of the Days of Warren Hastings, Francis and Impey
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1882
Textus apud archive.org
- Wilmot Corfield,
Calcutta faces and places in pre-camera days
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1910
Textus apud archive.org
- Frank Finn,
The birds of Calcutta
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1904
Textus apud archive.org
- Montague Massey,
Recollections of Calcutta for over Half a Century
. 1918
Textus apud gutenberg.org
apud archive.org
- W. S. Seton-Karr,
Selections from Calcutta gazettes, showing the political and social condition of the English in India
. 4 voll. Calcuttae: Military Orphan Press, 1864-1868
1
2
3
4
- Historica
- Calcutta 1905-1971. Au cœur des creations et des revoltes du siecle
, Editions Autrement, no 46, janvier 1997, Paris
- Dutta, Krishna (
2003
).
Calcutta: a cultural and literary history
. Signal, 2003
- Horst Nusser, Siva Banerji, Usha Roti:
Kalkutta, Stadtgeschichte, Kolonialgrundung
. Nusser Verlag, Munchen 1990,
ISBN 3-88091-272-6
.
- Puri, Ina.
2003
.
Raj Bhavan of Kolkata: Two Hundred Years of Grandeur.
ISBN 0-670-04995-6
.
- P. Thankappan, Calcutta in the 17th Century, Firma KLM Private Limited
- Generalia et sociologica
- Ravi Ahuja:
Mumbai ? Delhi ? Kolkata. Annaherungen an die Megastadte Indiens
. Draupadi Verlag, Heidelberg 2006,
ISBN 3-937603-07-7
.
- Hartmut Beck:
Problemraume der Welt, Band 15, Calcutta
. Aulis Verlag Deubner, Koln 2002,
ISBN 3-7614-1489-7
.
- Chaudhuri, S. (
1995
).
Calcutta: The Living City. Vol I and Vol II
. Oxford University Press, USA.
ISBN
0195636988
- Bill Goodnow:
Ballungsgebiete von Metropolen in Entwicklungslandern im Vergleich: Istanbul ? Kalkutta ? Djakarta
. Dietrich Reimer Verlag, Berlin 1992,
ISBN 3-88091-581-4
.
- Martin Kampchen:
Calcutta. Eine funktionierende Anarchie
. Wallstein, Gottingen 1994,
ISBN 3-89244-081-6
.
- Dominique Lapierre
,
La cite de la joie
. Lutetiae: Laffont, 1985. Nova ed.: Lutetiae: Pocket, 1987.
ISBN 978-2-266-10753-2
- Dominique Lapierre
,
Les heros de la cite de la joie
. Lutetiae: Laffont, 1999.
ISBN 978-2-221-05191-7
- William D. Martin:
Calcuttas wechselndes Gesicht/The Changing Face in Calcutta. Eine indische Stadt aus gesellschaftlicher Perspektive
. Tom Laufersweiler Verlag, Wettenberg 2000,
ISBN 3-89687-913-8
.
- Peter Mosimann:
Rikscha Kalkutta
. U. Bar Verlag, Zurich 1988,
ISBN 3-905137-17-8
.
- Kurt Rosenthaler:
Kalkutta ? Poesie im Chaos. Leben in einer unmoglichen Stadt
. Verlag Ismero, Mohlin 2004,
ISBN 3-033-00077-0
.
- Roy, A. (
2002
).
City Requiem, Calcutta: Gender and The Politics of Poverty
. University of Minnesota Press.
ISBN
0816639329
- Thomas, Frederic C. (
1997
).
Calcutta Poor: Elegies on a City Above Pretense
. M. E. Sharpe.
ISBN
1563249812
- Topographica et de architectura
- "
Route 5. Calcutta City and environs
" in
A Handbook for Travellers in India, Burma, and Ceylon
(8a ed. Londinii: John Murray, 1911)
Textus
- Handbook of the Bengal Presidency, with an account of Calcutta city
. Londinii: J. Murray, 1882
Textus apud archive.org
- Patrick Barkham, "
The miracle of Kolkata's wetlands ? and one man's struggle to save them
" in
The Guardian
(9 Martii 2016)
- H. E. A. Cotton,
Calcutta, Old and New: A Historical & Descriptive Handbook to the City
. Calcuttae: Newman, 1907
Textus apud archive.org
- Walter K. Firminger,
Thacker's guide to Calcutta
. Calcuttae: Thacker, Spink, 1906
Textus apud archive.org
- R. J. Minney,
Round about Calcutta
. Londinii: H. Milford, Oxford University Press, 1922
Textus apud archive.org
- Mukherjee, S. C. (
1991
).
The changing face of Calcutta: An architectural approach : Calcutta, 300
. Government of West Bengal.
ISBN
B0000D6TXX
- Singh, S. (
2003
).
Lonely Planet India
(10 ed.). Lonely Planet.
ISBN
1740594215
- Aliae encyclopaediae
- Commentaria
- Fictiones
- Dubia et verificanda
- Bennett, A.; Hindle, J. (
1996
).
London Review of Books: An Anthology
. Verso. pp. 63?70.
ISBN
185984121X
- Chaudhuri, N. C. (
2001
).
The Autobiography of an Unknown Indian
. New York Review of Books.
ISBN
094032282X
- Gandhi, R. (
1992
).
Patel: A Life
. Navajivan.
ISBN
ASIN B0006EYQ0A
- Marcuse, P.; van Kempen, R. (
2000
).
Globalizing Cities: A New Spatial Order?
. Blackwell Publishers.
ISBN
0631212906
- Marston, D. (
2001
).
The Seven Year's War
. Osprey Publishing.
ISBN
1841761915
- Prato, Giuliana B. (
2009
).
Beyond multiculturalism: views from anthropology
. Ashgate Publishing Limited.
ISBN
978 0 7546 7173 2
- Roy, A.; Alsayyad, N. (
2004
).
Urban Informality: Transnational Perspectives from the Middle East, Latin America and South Asia
. Lexington Books.
ISBN
0739107410
- Sen, A. (
1973
).
Poverty and Famines
. Oxford University Press, USA
Indiae urbes milies milium incolarum