Caesar Cui
Nativitas
:
18 Ianuarii 1835
;
Vilna
Obitus
:
24 Martii 1918
;
Petropolis
Patria
:
Imperium Russicum
Familia
Coniunx
:
unknown value
Memoria
Sepultura
:
Sepulcretum Tichvinense
Caesar Antonii filius Cui
(
Russice
Цезарь Антонович Кюи,
tr.
Cezar' Antovovi? Kjui
;
Francogallice
Cesar Cui
;
18 Ianuarii
1835
?
13 Martii
1918
) fuit
compositor
et criticus musicalis atque constructionis
fortalitiorum
peritus
Russicus
(originis
Francico
-
Litianicae
[1]
).
Ut musicae compositor, Caesar Cui 15
operas musicas
, plus quam 200 fabulas canticas nonnullaque alia opera musicalia creavit. Inter sociis Novae Russicae Scholae Musicalis (Russice ≪Новая русская музыкальная школа≫,
Novaja russkaja muzykal’naja ?kola
), etiam Circulus
Balakirevensis
(Russice ≪Балакиревский кружок≫,
Balakirevskij kru?ok
) seu Acervulus Fortis (Russice ≪Могучая кучка≫,
Mogu?aja ku?ka
) nominatae, numeratur. Ut criticus, creaturam
Alexandri Dargomy?skij
,
Michaelis Glinkae
atque nonnullorum sociarum iuvenium Novae Russicae Scholae Musicalis laudabat, creaturam
Petri ?ajkovskij
tamen saepe reprehendebat. Annis
1896
?
1904
erat praeses subdivisionis Petropolitanae, et ab anno
1904
socius honoratus Societatis Musicalis
Caesareae
Russicae.
Constructionis
fortalitiorum
peritus, Cui de hac re nonnullos libros scripsit, in academiis militaribus Petropoli docebat. Tempore
Belli Russo-Turcici
annorum 1877?1878 inter alia in constructione fortalitiorum Russicorum prope
Constantinopolim
participavit. Anno
1880
professor, et anno
1891
professor emeritus Academiae Ingeniariae (Technicae Militaris) Nicolaianae. Anno
1904
ad ordinem ingeniarii generalis (supremam pro technicis militaribus copiarum Imperii Russici) promotus est.