Caecitas
[1]
est
morbus
ac condicio
corporis
aut animi
visionem
partim aut plane impediens.
Anno 2019, secundum
Ordinem Mundi Sanitarium
viginti duo miliens centena milia hominibus plus vel minus caecitas est
[2]
.
Caecitas
notionem generalem cum variis significationum coloribus congruentem significat, at
typhlosis
[3]
(ab adiectivo
Graeco
q.e.
τυ?λ??
'caecus' deductum)
terminus technicus
medicorum est.
Ablepsia
[4]
(a Graeco
?
[alpha privativum] +
βλ?πω
'specio, video') non vitium oculorum nec furorem animi sed 'temeritatem' et 'inconsiderantiam' significat.
Caecitudo
est verbum arcanum a
Festo
ex P.Opilio Aurelio quodam excerptum. Non est, cur hoc verbo utaris.
Saepe
canes
educantur, ut suum quisque ducant dominum domi et foris ambulantem, nempe ut in triviis consistant, vias transeant, cibum ferant, in periculis latrent.
Ludovicus Braille
scripturam Braille
, quae dicitur, invenit, qua caeci
digitis
legentes verba per spinulas elevatas e charta sentiunt.
Caecitas late tractatur in
fabulis
, in quibus caeci saepe et praeclari sunt et aliis virtutibus ornati. Caeci nonnumquam
vates
sunt.
Tiresias
ab
Hera
aut ab
Athena
caecatus est. Misericordiae causa,
Zeus
eum fecit prophetam, Athena autem
aures
poliit, ut aves canentes intellegere posset.
Oedipus
factus est vates, postquam oculos suos exfodit.
Homerus
vates ipse dicitur caecus fuisse.