Briseis et
Phoenix
.
(Cylix ab anno circiter 490 a.C.n. oriunda.)
In
fabulis Graecis
,
Briseis
(
Graece
Βριση??
) est puella
Troiana
, uxor
Mynetis
, regis
Lyrnesi
.
Achilles
Briseidem sibi cepit praemium belli (
γ?ρα?
), postquam
bello Troiano
familiam eius occidit. Nomen verum
Hippodamia
(
?πποδ?μεια
) est, nam Briseis
Brisae
filiam significat.
Briseis apud Homerum partes minores agit, sed apud mythographos posteriores, sicut apud
Ovidium
et
Propertium
, vario lumine illustratur.
Rapuerat
Agamemnon
Chryseidem
, filiam sacerdotis
Apollinis
. Cum quidem ab Apolline per
oraculum
ad relinquendam Chryseidem compulsus esset,
Talthybio
et
Eurybatae
nuntiis suis imperavit, ut Briseidem per compensationem de tentorio Achillis ad se abducerent. Achilles, Briseide amissa, magna ira furit et pugnare Agamemnone duce abnuit. Ab
Iove
per
Thetim
matrem, ut victoria Troianis detur, petit:
γν? δ? κα? ?τρε?δη? ε?ρ? κρε?ων ?γαμ?μνων
,
|
Profecto sentiat et Atrides late dominans Agamemnon
|
?ν ?την, ? τ? ?ριστον ?χαι?ν ο?δ?ν ?τεισε.
[1]
|
suam
aten
, quod fortissimum Achivorum nihilo aestimavit.
|
Vidit enim Agamemnonem infatuatione vel
ate
(?τη) captum facinus commisisse, e quo calamitas Achivis secuta est. Achilles in tentorium suum se recepit pugnandoque abstinuit, quo factum est, ut Achivi male rem gererent. Post demum Agamemnon Briseidem remisit dixitque se numquam eius lectum occupasse.
[2]
Quali animo Briseis erga Achillem esset, difficile dictu est. Achilles enim maritum, tres fratres nec non patrem et matrem Briseidis occiderat, sed ipsa
syndroma Stockholmiae
quodam affecta amore Achillis capta esse videtur.
[3]
Achilles autem Briseidem diligebat, fortasse etiam uxorem duxerat,
[4]
sed nondum ad proeliandum paratus erat, quamquam Agamemnon Briseidem cum multis donis remissurum pollicebatur. Tum demum arma cepit, cum
Patroclus
in pugna ab
Hectore
occisus est.
Briseis in
Iliade
partes valde compressas
[5]
agit. Quamquam saepe numero commemoratur, ipsa semel tantum in actu est, nempe cum
Patroclo
funebrem laudationem devovit. Qua oratione et cum
Helena
et cum
Andromacha
coniungi videtur.
[6]
Ne nomen quidem suum in
Iliade
habet, sed Brisae filia appellatur. Alii quoque hominees nomine patronymico appellantur, sicut Atrides (Agamemnon) aut Pelides (Achilles), sed Hippodamia, nomen "verum" Briseidis, non in
Iliade
sed apud
Dictyn Cretensem
invenitur.
[7]
Ita etiam figura mythica Hippodamiae/Briseidis crescit eademque opera ambiguis definitionibus augetur. Secundum intellectum in
Iliade
impertitum Briseis ab Achille ex Lyrneso abducta est, sed alibi ex
Pedaso
abducta esse dicitur.
[8]
In
operibus figlinis
Briseis inserta depingitur eventis, quae in
Iliade
non inveniuntur, quamquam a pictoribus ficta non sunt. Constat cyclum mythicum ad Briseidem pertinentem etiam extra
Iliadem
inveniri. In imagine huic commentationi adiuncta scaena sympotica exhibetur, in qua Briseis in tentorio Achillis
Phoenici
vinum infundit. Quamquam nusquam in
Iliade
Briseis una cum Phoenice exhibetur, dubium non est, quin hoc thema iconographicum ex mytho quodam antiquo deprompta sit.
[9]
Amores Achillis ? etiam in Briseidem ? posteros valde moverunt.
[10]
Apud Romanos duo
elegiarum scriptores
, scilicet
Propertius
[11]
et praesertim
Ovidius
, mythum Briseidis auxerunt.
[12]
Ovidius in
Heroidibus
(epistula 3) Briseidem facit sua voce usam Achilli recludentem suos animi motus, de quibus Homerus tacet.
[13]
In pellicula
Troy
inscripta et anno
2004
divulgata, quae de obsidione Troiae narrat, Briseis nova luce aspicitur. Non enim iam solum serva apparet sed femina nobilis, quae mores suos regios non reliquit.
[14]
- ↑
Il.
1.411-412.
- ↑
Il.
19.261-263.
- ↑
Kelly (1999).
Ilias
XIX.280-302.
- ↑
Krill (1971).
- ↑
De compressione v. Lord 1960: 25-27.
- ↑
Due (2002: 4).
- ↑
Etiam in scholio A (ad
Il.
1.392). Aliae quoque interpretationes sunt; de quibus Due (2002: 3-4, 13).
- ↑
Due (2002: 23).
- ↑
Due (2002: 34-35).
- ↑
Fantuzzi (2012).
- ↑
Fedeli (2004).
- ↑
Albrecht (1980).
- ↑
Jacobson (1971); Kelly (1999); Muller (2006); Hanson (2011).
- ↑
Allen (2007).
- Allen, Alena (2007) Briseis in Homer, Ovid and ≪ Troy ≫.
Troy: From Homer's Iliad to Hollywood Epic
, ed. Martin M. Winkler, 148-162. Oxford & Malden, Mass.: Blackwell.
- Due, Casey (2002)
Homeric variations on a Lament by Briseis
. Lanham, Md: Rowman and Littlefield.
- Fantuzzi, Marco (2012)
Achilles in love. Intertextual studies
. Oxford & New York: Oxford University Press.
- Farron S. (1979) The portrayal of women in the Iliad.
Acta Classica
22: 15-31.
- Fedeli, Paolo (2004) La riscritture del mito: il pianto di Briseide e di Andromaca (Prop. 2, 8 ; 2, 9 ; 2, 20).
Euphrosyne
32: 157-171.
- Hanson, Hans-Peder B. (2011) Ovid's use of the epistolary mode in Heroides 3.
Ramus
40: 130-145.
- Jacobson H. (1971) Ovid's Briseis. A study of Heroides III.
Phoenix
25: 331-356.
- Kelly, Michael (1999) Ovid's portrayal of Briseis in Heroides 3.
Antichthon
33: 77-80.
- Krill, R. M. (1971) Achilles' war-prize Briseis.
Classical Bulletin
47: 92-94.
- Muller, Ricarda (2006) Achills Opfer: der Brief der Briseis als Anti-Kriegs-Literatur.
Altsprachliche Unterricht
49: 24-33.
- Oka M. (1974) The Ilias and the wrath of Achilleus. Helene, Chryseis and Briseis.
Journal of Classical Studies
22: 1-23.
- de Roguin, Claire-Francoise (2008) Quand le divin Achille se met a penser: colere, desespoir et pitie dans l'≪ Iliade ≫.
Revue de l'Histooire des Religions
225: 223-241.
- Wathelet, Paul (2000) La double initiation d'Achille dans l'≪ Iliade ≫.
Heros et heroines dans les mythes et les cultes grecs
, ed. Vinciane Pirenne-Delforge & Emilio Suarez de la Torre, 137-147. Liege : Centre International d'Etude de la Religion Grecque Antique.