Biedermeier
nomen quoddam est in
Ludovici Eichrodt
poesi, quo homo mentis non ita compos, paulo trossulus, tamen benignus atque sincerus appellatur. Istud nomen autem postea epochae
historicae Germanicae
datum est, quo designatur tempus inter
Consilium Vindobonense
et
Res novas
anni 1848.
Medio saeculo XIX homines quidam seditionem praeparaverunt, ut ipsi participes fierent in rebus politicis; antea animus magis ad litteras et vitam spiritalem versus erat et multi nolentes volentes privata publicis anteposuerant. Germania miseranda bellis
Napoleonicis
confecta et viribus destituta modestiam colere maluit: quae felicitas et in supellectilibus sentiebatur. Habitationis talis exemplo sit
Goethii
domus
Vimariensis
. Quod ad politicam attinet
Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus
diu
constitutione
cives fraudavit, ut oboedirent et rebus privatis gauderent. Quoad litteras
Adalbertus Stifter
velut
Nicolaus Lenau
multis auctor epochae Biedermeier typicus habetur, quoad picturas autem
Carolus Spitzweg
.
- Joachim Bark:
Biedermeier und Vormarz/Burgerlicher Realismus
. Geschichte der deutschen Literatur, Bd. 3. Klett, Stutgardiae 2001.
ISBN 3-12-347441-0
.
- Marianne Bernhard:
Das Biedermeier: Kultur zwischen Wiener Kongreß und Marzrevolution
. Econ, Dusseldorpii et Vindobonae 1983.
ISBN 3-430-11313-X
.
- Wolfgang L. Eller:
Biedermeier-Mobel
. Battenberg, Regenstauf 2008.
ISBN 978-3-86646-018-8
.
- Klaus D. Fuller:
Erfolgreiche Kinderbuchautoren des Biedermeier. Christoph von Schmid, Leopold Chimani, Gustav Nieritz, Christian Gottlob Barth
. Francofurti ad Moenum 2005.
ISBN 3-631-54516-9
.
- Johann Kraftner:
Biedermeier im Haus Liechtenstein Wien
. Prestel, Vindobonae 2005.
ISBN 3-7913-3496-4
.
- Renate Kruger:
Biedermeier. Eine Lebenshaltung zwischen 1815 und 1848
. Vindobonae 1979.
- Konstanze Mittendorfer:
Biedermeier oder das Gluck im Haus. Bauen und Wohnen in Wien und Berlin 1800-1850
. Vindobonae 1991.
- Hans Ottomeyer:
Biedermeiers Gluck und Ende. Die gestorte Idylle 1815?1848
. Hugendubel, Monaci 1987.
- Gerhard Schildt:
Aufbruch aus der Behaglichkeit. Deutschland im Biedermeier 1815?1847
. Brunsvici 1989.
- Hans Peter Treichler:
Die bewegliche Wildnis. Biedermeier und ferner Westen
. Schweizer Verlaghaus, Turici 1990.
ISBN 3-7263-6523-0
.
- Angus Wilkie:
Biedermeier. Eleganz und Anmut einer neuen Wohnkultur am Anfang des 19. Jahrhunderts
. DuMont, Coloniae Agrippinae 1987.
- Georg Himmelheber:
Kunst des Biedermeier 1815-1835
. Prestel, Monaci 1988.
ISBN 3-7913-0885-8
.
Meyers Großes Konversations-Lexikon
, vol 2. Lipsiae 1905, p. 832 (
hic in interreti
)