Benitus Hamilcar Andreas Mussolini,
[1]
cognominatus
Dux
tantum (
Italice
Benito Amilcare Andrea Mussolini
dictus
il Duce
;
29 Iulii
1883
?
28 Aprilis
1945
), ab anno
1922
usque ad
mortem
fuit
dictator
Italicus
et dux factionis
fascistae
.
Benitus Mussolini natus est
Duobus Viis
in
municipio
Praesidii Domini Appi
apud
Forum Livii
die
29 Iulii
1883
,
filius
magistrae
Rosae Maltoni
et
fabri
Alexandri
, qui ad honorem
Beniti Juarez
politicorum periti
Mexicani
nomen
Benito
ei imposuit.
Mussolini,
iuvenis
magistri
et postea
diurnarii
munere functus, ante
primum bellum mundanum
fuit
politicus
socialisticus
diario
L'Avanti
praepositus, sed anno
1915
a
factione
socialistica discessit quia, dum haec factio
pacem
, Mussolini
bellum
contra
Germaniam
et
Imperium Austro-Hungaricum
parabat.
Post bellum,
Mediolani
die
23 Martii
1919
Fasci di combattimento
('fasces certaminis') novam
factionem
condidit, cui die
7 Novembris
1921
novum nomen
Factionem Nationalem Fascisticam
imposuit.
Postquam fascistae
Romam
die
28 Octobris
1922
gloriose processerunt, Mussolini a
Victorio Emanuele III
rege
perterrito
praeses consilii ministrorum
creatus est. Tribus annis insequentibus (
1923
?
1925
), se gradatim dictatorem Italiae faciebat, multosque adversarios (sicut
Petrum Nenni
,
Alexandrum Pertini
,
Iosephum Saragat
) in exsilium ire coegit, denique nomen suum etiam sceleribus contaminavit, nam cum alii tum
Iacobus Matteotti
,
Ioannes Minzoni
(
presbyter
),
Petrus Gobetti
,
Ioannes Amendola
a fascistis necati sunt.
Die
11 Februarii
1929
, Mussolini magnum exitum habuit, cum subscriptae sunt a
cardinale
Secretario Status
Petro Gasparri
et ab eo concordantiae inter
Civitatem Vaticanam
et
Italiam
(
Lateranensia pacta
). Anno
1935
,
exercitus
Italianus iussu Mussolini
Aethiopiam
agressus est. Quod idcirco a
Societate Civitatum
vituperatus est, mense Iulio
1936
motum generalis
Francisci Franco
contra
Rem Publicam Hispanicam
adiuvit. Die
1 Novembris
eiusdem anni
Mediolani
Mussolini
orationem
habens primo tempore de Axe Berolino?Romano dixit, de
foedere
binarum
dictaturarum
, quamquam iam anno proximo
Strixiae
cum
Britanniarum Regno
atque
Francia
foedus contra
Hitlerum
constituerat.
Anno
1938
, Mussolini
Adolfi Hitler
exemplum consequens, vexationes
legesque
infames contra
Iudaeos
decrevit, quamquam multos annos inter amantes suas fuerat
Margarita Sarfatti
,
diurnaria
scriptrixque
Iudaica.
Post Adolfi Hitleri
victorias
contra
Poloniam
,
Norvegiam
,
Daniam
,
Nederlandiam
,
Belgicam
, et
Luxemburgum
, Mussolini die
10 Iunii
1940
, gloriae cupiditate adductus,
bellum
Franciae
et
Imperio Britannico
indixit.
Die
25 Iulii
1943
, postquam
Civitates Foederatae
exercitum
in
litore
Siculo
exposuerant et hanc
insulam
celeriter ceperant, Fascismi Magnum Consilium Beniti Mussolini imperium abrogavit. Die
8 Septembris
, Italia indutias ab alligatis civitatibus impetravit, sed iam die
12 Septembris
1943
a
Germanis
ut dux
Rei Publicae Socialis Italicae
restitutus est.
Post cladem
Germanicorum
et Italicorum
militum
, etiam in Italia septemtrionali die
25 Aprilis
1945
Mussolini cum amante
Clara Petacci
fugam e
Mediolano
in
Vallem Telinam
conatus est, sed iam die
28 Aprilis
veste militis Germanici abditus in vico
Giulini
apud
Larium Lacum
manibus militum qui contra potestatem suam et pro
libertate
pugnabant comprehensus est et insequenti die
supplicio
affectus est.
Postea
cadavera
Mussolini, Clarae, aliorumque factionis fascisticae ducum in foro Laureto Mediolani suspensa sunt.
Benitus Mussolini
Rachelem Guidi
die
17 Decembris
1915
in
matrimonium
duxit, quamquam iam a mense Ianuario
1910
cum ea
more
uxorio
vixerat. Quinque fuerunt filii Rachelis et Beniti:
- ANNO DOMINI MCMXL
- XVIII AB ITALIA PER FASCES RENOVATA
- VICTORIO EMMANUELE REGE ET IMPERATORE:
- BENITO MUSSOLINI DVCE
- PROVINCIA F[eliciter]. F[ecit].
- ↑
Vide
Scriptores Graeci et Latini iussu Beniti Mussolini consilio R. Academia Lynceorum editi,
libros
annis
1930
divulgatos.
- Bosworth, R. J. B.
2002
.
Mussolini.
Londinii: Hodder.
- Bosworth, R. J. B.
2006
. "Mussolini's Italy: Life Under the Dictatorship 1915?1945." Londinii: Allen Lane.
- Celli, Carlo.
2013
.
Economic Fascism: Primary Sources on Mussolini's Crony Capitalism.
Axios Press.
- Corvaja, Santi.
2001
.
Hitler and Mussolini. The Secret Meetings.
Enigma.
ISBN 1-929631-00-6
.
- Daldin, Rudolph S. "The Last Centurion."
Wayback Machine.
ISBN 0-921447-34-5
.
- De Felice, Renzo.
1965
.
Mussolini: Il Rivoluzionario,1883?1920.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1966
.
Mussolini: Il Fascista: 1: La conquista del potere, 1920?1925.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1969
.
Mussolini: Il Fascista: 2: L'organizzazione dello Stato fascista, 1925?1929.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1974
.
Mussolini: Il Duce: 1: Gli anni del consenso, 1929?1936.
Tirino: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1981
.
Mussolini. Il Duce: 2: Lo stato totalitario, 1936?1940.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1990
.
Mussolini: L'Alleato, 1940?1942: 1: L'Italia in guerra I: Dalla "guerra breve" alla guerra lunga.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1990
.
Mussolini: L'Alleato: 1: L'Italia in guerra II: Crisi e agonia del regime.
Turini: Einaudi.
- De Felice, Renzo.
1997
.
Mussolini: L'Alleato: 2: La guerra civile, 1943?1945.
Turini: Einaudi.
- Farrell, Nicholas.
2003
.
Mussolini: A New Life.
Londinii: Phoenix Press.
ISBN 1-84212-123-5
.
- Garibaldi, Luciano.
2004
.
Mussolini. The Secrets of his Death.
Enigma.
ISBN 1-929631-23-5
.
- Golomb, Jacob, et Robert S. Wistrich.
2002
.
Nietzsche, godfather of fascism?: on the uses and abuses of a philosophy.
Princeton Novae Caesarea: Princeton University Press.
- Gregor, Anthony James.
1979
.
Young Mussolini and the intellectual origins of fascism.
Berkeliae et Angelopoli et Londinii: University of California Press.
ISBN 978-0520037991
.
- Haugen, Brenda.
2007
.
Benito Mussolini: Fascist Italian Dictator.
Minneapoli: Compass Point Books.
ISBN 978-0-7565-1988-9
.
- Hibbert, Christopher.
Il Duce.
- Kallis, Aristotle.
2000
.
Fascist Ideology.
Londinii: Routledge.
- Kroener, Bernhard R., Rolf-Dieter Muller, et Hans Umbreit.
2003
.
Germany and the Second World War Organization and Mobilization in the German Sphere of Power.
Novi Eboraci: Oxford University Press.
ISBN 978-0-19-820873-0
.
- Lowe, Norman. "Italy, 1918?1945: the first appearance of fascism." In
Mastering Modern World History.
- Morris, Terry, et Derrick Murphy.
Europe 1870?1991.
- Moseley, Ray.
2004
.
Mussolini: The Last 600 Days of Il Duce.
Dallas: Taylor Trade Publishing.
- Mussolini, Rachele. (1974)
1977
.
Mussolini: An Intimate Biography.
Pocket Books. Primum editus a William Morrow.
ISBN 0-671-81272-6
. LCCN 74-1129.
- O'Brien, Paul.
2004
.
Mussolini in the First World War: The Journalist, the Soldier, the Fascist.
Oxoniae: Berg Publishers.
- Painter, Jr., Borden W.
2005
.
Mussolini's Rome: rebuilding the Eternal City.
- Passannanti, Erminia.
2013
.
Mussolini nel cinema italiano: Passione, potere egemonico e censura della memoria: Un'analisi metastorica del film di Marco Bellocchio Vincere.
ISBN 978-1-4927-3723-0
.
- Petacco, Arrigo, ed.
1998
.
L'archivio segreto di Mussolini.
Mondadori.
ISBN 88-04-44914-4
.
- Smith, Denis Mack.
1982
.
Mussolini: A biography.
Novi Eboraci: Borzoi Books, signum Alfred A. Knopf.
ISBN 0-394-50694-4
.
- Stang, G. Bruce.
1999
. "War and peace: Mussolini's road to Munich." In
The Munich crisis 1938: prelude to World War II,
ed/ Igor Lukes et Erik Goldstein, 160?90. Londinii: Frank Cass.
- Sternhell, Zeev, Mario Sznajder, et Maia Asheri.
1994
.
The Birth of Fascist Ideology: From Cultural Rebellion to Political Revolution.
Princeton Novae Caesareae: Princeton University Press.
ISBN 978-0-691-04486-6
.
Internet Archive.
- Tucker, Spencer.
2005
.
Encyclopedia of World War I: a political, social, and military history.
Barbaropoli Californiae: ABC-CLIO.
- Weinberg, Gerhard.
2005
.
A World in arms.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Zuccotti, Susan.
1987
.
Italians and the Holocaust.
Basic Books.
Praesides consilii ministrorum Italiae 1861?1946
Ministri rerum externarum Italici 1862?1946