Benedictus XV

E Vicipaedia
Wikidata Benedictus XV
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus XV: imago
Benedictus XV: imago
Benedictus XV: subscriptio
Benedictus XV: subscriptio
Nativitas : 21 Novembris 1854 ; Pyla Veituriorum
Obitus : 22 Ianuarii 1922 ; Palatium Apostolicum
Patria : Regnum Italiae
Nomen nativum : Giacomo Paolo Giovanni Battista della Chiesa

Pontificatus

1914 - 1922
Praecessor : Pius X
Successor : Pius XI

Insignia heraldica

Benedictus XV: insigne
Benedictus XV: insigne

Benedictus PP. XV (natus Iacobus Paulus Ioannes Baptista Della Chiesa Genuae die 21 Novembris 1854 nobili genere, filius Iosephi; mortuus die 22 Ianuarii 1922 ) fuit Papa catholicus, episcopus Romanus a die 3 Septembris 1914 .

Familia quoque matris Ioannae Migliorati a Neapoli nobilis erat et Ecclesiae iam Papam Innocentium VII donaverat.

Sententia eius apostolica erat "In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum."

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante Romae studium theologiae apud praeclarum Collegium Capranicense , Academiam nobilum ecclesiasticorum ( Italiane : Accademia dei Nobili Ecclesiastici ) atque Pontificiam Universitatem Gregorianam Genuae studia iurisprudentiae ab anno 1872 usque ad annum 1875 fecit.

Iacobus Della Chiesa presbyter die 21 Decembris anno 1878 Romae ordinatus est, postea fuit scriba nuntii apostolici in Hispania cardinalis Mariani Rampollae Tindari .

Cum anno 1887 Papa Leo XIII Marianum Rampollam Cardinalem Secretarium Status nominavit, Della Chiesa vicarius eius factus est.

Die 16 Decembris anno 1907 Iacobus Della Chiesa episcopus Bononiae nominatus est dieque 25 Maii 1914 cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae semper a Pio X creatus est.

Die III Septembris anno 1914 , cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa nomen pontificale sibi Benedictum XV imposuit ad honorem Benedicti XIV , qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea papa.

Pontificatus [ recensere | fontem recensere ]

Benedictus XV

Benedictus XV fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae inter primum bellum mundanum . Papa semper et assidue pro pace et contra bellum , quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam Europae esse, congreditur.

Anno 1917 in solemnitate Dominica Pentecostes , Benedictus XV Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 1 Maii 1917 , cum motu proprio Dei Providentis papa Benedictus praesentem Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus (tunc Congregationem pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separavit.

Encyclicae epistulae [ recensere | fontem recensere ]

Benedictus XV duodecim encyclicas epistulas scripsit:

  1. Ad beatissimi Apostolorum principis (die 1 Novembris 1914 ) contra primum bellum mundanum et pro unitate Ecclesiae
  2. Humani generis redemptionem (die 15 Iunii 1917 ) de precatione Dei verbi
  3. Quod iam diu (die 1 Decembris 1918 ) de costituenda pace conventus
  4. In hac tanta (die 14 Maii 1919 )
  5. Paterno iam diu (die 24 Novembris 1919 )
  6. Pacem, Dei munus pulcherrimum (die 23 Maii 1920 ) de pace et de iure gentium
  7. Spiritus Paraclitus (die 15 Septembris 1920 ) de Sacra Scriptura
  8. Principi apostolorum Petro (die 5 Octobris 1920 )
  9. Annus iam plenus (die 1 Decembris 1920 )
  10. Sacra propediem (die 6 Ianuarii 1921 )
  11. In praeclara summorum (die 30 Aprilis 1921 ) de Dante Alagherio
  12. Fausto appetente die (die 29 Iunii 1921 ) de Sancte Dominici

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XV spectant.

Haec stipula ad papam spectat. Amplifica , si potes!

Series Paparum

Petrus ? Linus ? Anacletus ? Clemens I ? Evaristus ? Alexander I ? Sixtus I ? Telesphorus ? Hyginus ? Pius I ? Anicetus ? Soterius ? Eleuterus ? Victor I ? Zephyrinus ? Callistus I ? Urbanus I ? Pontianus ? Anterus ? Fabianus ? Cornelius ? Lucius I ? Stephanus I ? Sixtus II ? Dionysius ? Felix I ? Eutychianus ? Caius ? Marcellinus ? Marcellus I ? Eusebius ? Miltiades ? Silvester I ? Marcus ? Iulius I ? Liberius ? Damasus I ? Siricius ? Anastasius I ? Innocentius I ? Zosimus ? Bonifacius I ? Caelestinus I ? Sixtus III ? Leo I ? Hilarius ? Simplicius ? Felix III ? Gelasius I ? Anastasius II ? Symmachus ? Hormisdas ? Ioannes I ? Felix IV ? Bonifacius II ? Ioannes II ? Agapetus I ? Silverius ? Vigilius ? Pelagius I ? Ioannes III ? Benedictus I ? Pelagius II ? Gregorius I ? Sabinianus ? Bonifacius III ? Bonifacius IV ? Adeodatus I ? Bonifacius V ? Honorius I ? Severinus ? Ioannes IV ? Theodorus I ? Martinus I ? Eugenius I ? Vitalianus ? Adeodatus II ? Donus ? Agatho ? Leo II ? Benedictus II ? Ioannes V ? Conon ? Sergius I ? Ioannes VI ? Ioannes VII ? Sisinnius ? Constantinus ? Gregorius II ? Gregorius III ? Zacharias ? Stephanus II ? Stephanus III ? Paulus I ? Stephanus IV ? Hadrianus I ? Leo III ? Stephanus V ? Paschalis I ? Eugenius II ? Valentinus ? Gregorius IV ? Sergius II ? Leo IV ? Benedictus III ? Nicolaus I ? Hadrianus II ? Ioannes VIII ? Marinus I ? Hadrianus III ? Stephanus VI ? Formosus ? Bonifacius VI ? Stephanus VII ? Romanus ? Theodorus II ? Ioannes IX ? Benedictus IV ? Leo V ? Sergius III ? Anastasius III ? Lando ? Ioannes X ? Leo VI ? Stephanus VIII ? Ioannes XI ? Leo VII ? Stephanus IX ? Marinus II ? Agapetus II ? Ioannes XII ? Leo VIII ? Benedictus V ? Ioannes XIII ? Benedictus VI ? Benedictus VII ? Ioannes XIV ? Ioannes XV ? Gregorius V ? Silvester II ? Ioannes XVII ? Ioannes XVIII ? Sergius IV ? Benedictus VIII ? Ioannes XIX ? Benedictus IX ? Silvester III ? Benedictus IX ? Gregorius VI ? Clemens II ? Benedictus IX ? Damasus II ? Leo IX ? Victor II ? Stephanus X ? Nicolaus II ? Alexander II ? Gregorius VII ? Victor III ? Urbanus II ? Paschalis II ? Gelasius II ? Callistus II ? Honorius II ? Innocentius II ? Caelestinus II ? Lucius II ? Eugenius III ? Anastasius IV ? Hadrianus IV ? Alexander III ? Lucius III ? Urbanus III ? Gregorius VIII ? Clemens III ? Caelestinus III ? Innocentius III ? Honorius III ? Gregorius IX ? Caelestinus IV ? Innocentius IV ? Alexander IV ? Urbanus IV ? Clemens IV ? Gregorius X ? Innocentius V ? Hadrianus V ? Ioannes XXI ? Nicolaus III ? Martinus IV ? Honorius IV ? Nicolaus IV ? Caelestinus V ? Bonifacius VIII ? Benedictus XI ? Clemens V ? Ioannes XXII ? Benedictus XII ? Clemens VI ? Innocentius VI ? Urbanus V ? Gregorius XI ? Urbanus VI ? Bonifacius IX ? Innocentius VII ? Gregorius XII ? Martinus V ? Eugenius IV ? Nicolaus V ? Callistus III ? Pius II ? Paulus II ? Sixtus IV ? Innocentius VIII ? Alexander VI ? Pius III ? Iulius II ? Leo X ? Hadrianus VI ? Clemens VII ? Paulus III ? Iulius III ? Marcellus II ? Paulus IV ? Pius IV ? Pius V ? Gregorius XIII ? Sixtus V ? Urbanus VII ? Gregorius XIV ? Innocentius IX ? Clemens VIII ? Leo XI ? Paulus V ? Gregorius XV ? Urbanus VIII ? Innocentius X ? Alexander VII ? Clemens IX ? Clemens X ? Innocentius XI ? Alexander VIII ? Innocentius XII ? Clemens XI ? Innocentius XIII ? Benedictus XIII ? Clemens XII ? Benedictus XIV ? Clemens XIII ? Clemens XIV ? Pius VI ? Pius VII ? Leo XII ? Pius VIII ? Gregorius XVI ? Pius IX ? Leo XIII ? Pius X ? Benedictus XV ? Pius XI ? Pius XII ? Ioannes XXIII ? Paulus VI ? Ioannes Paulus I ? Ioannes Paulus II ? Benedictus XVI ? Franciscus