한국   대만   중국   일본 
Batus - Vicipaedia Jump to content

Batus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Batus
Res apud Vicidata repertae:
Batus: imago
Batus: imago
Nativitas : 1205 ; Mongolia
Obitus : 1255 ; Sarai
Patria : regio Yuan

Familia

Genitores : Dschudschius ;
Coniunx : Borakchin Khatun
Proles : Sartaq Khan , Toqoqan
Familia : Tschingisidae

Memoria

Sepultura : Mongolia

Batus [1] ( Mongolice Бат, tr. Bat ; Tatarice Бату, tr. Batu ; Russice Батый, tr. Batyj ) (natus circa 1209 ; mortuus anno 1256 ), fuit chanus , filius secundus Zuzi et nepos Cingischam .

Batus in pictura Sinica

Biographia [ recensere | fontem recensere ]

Post mortem patris sui (anno 1227 ) ditionis eius imperator factus est. Voluntate conventus nobilium Mongolicorum , anno 1235 , agmen 120 milium militum ad Europam Orientalem duxit. Bulgariam ad Rha et Kamam fluvios sitam expugnavit (anno 1236 ), ducatus Rutheniae Septentrio-Orientalis (annis 1237 ? 1238 ) et Meridianae devastavit; in Poloniam , Hungariam , Bohemiam , et Bulgariam (annis 1240 ? 1242 ) incurrit. Post mortem cagani (imperatoris Mongolorum) Ugadai (anno 1241 ) se domum convertit et paulo post copias suas ex Europa Media et Balcanis extraxit. Annis ab 1242 annum 1256 , terris ditionis ( ulus ) patris sui Zuzi ad occidentem Rhymni fluvii imperabat. Praetorium suum condidit ad fluxum inferiorem Rha fluvii, ubi medio saeculi tredecimi urbs Sarai, caput Ordae Aureae , crevit. Post mortem Zagatai (anno 1242 ) ut senior nominalis gentis Cingisidorum aestimabatur. Pro depositione e solio cagani dynastiae Ugadai luctabat, fratris sui compatruelis Munke gratia. Cum Munke anno 1251 caganus factus est, Batus de facto coimperator eius fuit; ditionem Zagatai cum eo divisit.

Fons [ recensere | fontem recensere ]

  • Historia patria: encyclopaedia , volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А ? Д / Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. ? М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. ? ISBN 5-85270-049-5 , ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) ( Russice )

Notae [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Lexica biographica:  ? Большая российская энциклопедия  ? Gran Enciclopedia Catalana  ? Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Batum spectant.