Baptisterium
octogonale
archibasilicae Lateranensis
(Roma, saeculum quartum)
Baptisterium
(
Graece
βαπτιστ?ριον) sermone hodierno aedem
Christianam
ad
baptizandum
destinatam denotat.
Apud antiquos baptisterium significabat piscinam
frigidarii
thermarum
Romanarum
.
[1]
Christianis
notio primum ad
fontem baptismalem
, deinde ad
aedificium
ubi fons patebat, translata est.
[2]
Veteribus ecclesiae christianae temporibus mos erat
baptizandi
inmergendo homines adultos in aquam baptismalem. Sed hunc
ritum
non exercebant in ipsa ecclesia, sive quod non baptizatis interdictum erat ecclesiam intrare sive quod
nefas
putabatur homines in ecclesia prodire nudos; baptizandi enim orbi vestimentis in aquam baptismalem immergi solebant.
Utcumque erat, huic fonti baptismali iuxta ecclesiam suum erigendum erat aedificium. Harum aedium exempla
[3]
cottidie ante oculos erant: sive solita piscina domestica quadrangula
[4]
sive luxuriosius
frigidarium
thermarum
[5]
sive
mausolea
octogonalia
[6]
. Ea baptisteria, primo simplicia et uno contenta conclavi, mox amplificata sunt, ut ex aede (unius conclavis) in aedes (complurium conclavium) mutata et artificiose exornata essent.
Sed ut manifestum est, ad quem finem serviverint, sic rogandum est, quo modo idem ipse finis theologice expressus sit. Sententia maximi momenti in
Pauli
epistula ad Romanos
legitur:
?An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic enim complantati facti sumus similitudini mortis eius:simul et resurrectionis erimus."
[7]
Has cogitationes secuti sunt, qui has veterum baptisteriorum formas explanabant: exprimi ablutionem
peccatorum
vitae prioris in fonte baptismali et illud mori et resurgere una cum Christo. Sed ad has deliberationes accedunt certae considerationes et contemplationes perantiquae et mysticae ad numerum octo pertinentes. Nam ut post septem dies octavus initium novae
hebdomadis
est, ita post creationem mundi in septem diebus dies octavus initium novae vitae in mundo novo consideratur exemplo resurrectionis Christi eodem octavo die.
[8]
Has cogitationes reperimus in
carmine
octo distichorum inscripto ?Versus
Ambrosii
ad fontem". Exstat in
codice
Vaticano Palatino
Latino 833. Hoc carmen, Ambrosio attributum, tradunt scriptum esse in parietem baptisterii Sanctae
Theclae
Mediolani
et, servatum a
peregrino
quodam pio
?
saeculi 8, qui ea verba sibi adnotanda putavit, saeculo 9 vel 10 in dictum codicem adscriptum.
[9]
His versibus ad illum pertinentibus fontem, in quo Ambrosius tunc
episcopus
Mediolanensis
nocte paschali
anni 387
Augustinum
discipulum suum baptizavit,
[10]
?tota theologia baptismatis (...) continetur."
[11]
- OCTACHORVM SANCTOS TEMPLVM SVRREXIT IN VSVS
- OCTAGONVS FONS EST MVNERE DIGNVS EO
- HOC NVMERO DECVIT SACRI BAPTISMATIS AVLAM
- SVRGERE QVO POPVLIS VERA SALVS REDIIT
- LVCE RESVRGENTIS CHRISTI QVI CLAVSTRA RESOLVIT
- MORTIS ET E TVMVLIS SVSCITAT EXANIMES
CONFESSOSQVE REOS MACVLOSO CRIMINE SOLVENS
- FONTIS PVRIFLVI DILVIT INRIGVO
- HIC QVICVMQUE VOLVNT PROBROSA CRIMINA VITAE
- PONERE CORDA LAVENT PECTORA MVNDA GERANT
- HVC VENIANT ALACRES QVAMVIS TENEBROSVS ADIRE
- AVDEAT ABSCEDET CANDIDIOR NIVIBVS
- HVC SANCTI PROPERENT NON EXPERS VLLVS AQVARVM
- SANCTVS IN HIS REGNVM EST CONSILIVMQUE DEI
- GLORIA IVSTITIAE NAM QVID DIVINIVS ISTO
- VT PVNCTO EXIGVO CVLPA CADAT POPVLI
Baptisteria antiquissima saeculo quarto oriunda sunt.
-
-
-
Baptisterium
Parmae
in
Piazza Battistero
-
Ecclesia cathedralis et baptisterium
Patavii
-
Ecclesia Sancti Georgii cum baptisterio
Pirani
- ↑
Vide
Plinius
ep. 2,17,11; 5,6,25 et
Sidonius
ep. 2,2.
- ↑
Vide:
Gregorius
ep. 2,12 (
baptisterium construere
).
- ↑
Fons sequentium est
Lexikon fur Theologie und Kirche
, Sonderausgabe 1986. Volumen 1, s.v.
Baptisterium
- ↑
Tale exemplum fuit Romae in baptisterio ecclesiae sancti
Chrysogoni
(
trans Tiberim
).
- ↑
Exemplo sit baptisterium
Ravennae
.
- ↑
Talia mausoleum imperatoris
Diocletiani
Spalati
imitantur.
- ↑
Paulus,
Epistula ad Romanos
6.3-5.
- ↑
Cogitationibus similibus moti multi putant illam stellam
magorum
, de qua in narratione de
nativitate Iesu
legitur, octogonalem fingendam esse.
- ↑
Garry Wills,
Font of Life
.
Oxonii
2012, pagina 12.
- ↑
Textus iisdem scriptus est litteris, quibus hodie legitur in illo pariete.
- ↑
Garry Wills, Font of Life. Pagina 13: ?There is a whole theology of baptism in the poem."
- August Mau: Baptisterium. In:
Paulys Realencyclopadie der classischen Altertumswissenschaft
2(2): col. 2851. Stuttgardiae 1896.
- Sebstian Ristow: Fruhchristliche Baptisterien.
Jahrbuch fur Antike und Christentum: Erganzungsband 27. Monasterii Germaniae 1998.