Aurelia Filipetti (media imagine) cum
regina Arelatensi
Astrid Giraud
ad inceptum anni festi
MP2013
Aurelia
, vulgo
Aurelie
Filippetti
(nata in oppido
Villerupt
praefecturae
Murtae et Mosellae
die
17 Iunii
1973
), patre et avo fossoribus ferreariis, est politica
Franciae
quae ab anno
1999
factioni Viridium se adsociavit, deinde a
2006
Socialistarum. Fuit
minister Culturae
rei publicae Francicae a die
16 Maii
2012
ad
25 Augusti
2014
, primis ministris
Ioanne Marco Ayrault
et
Manuele Valls
.
Aurelia Filipetti, discipula
Lycei Georgii de La Tour
Mettensis
, litteris classicis apud
scholam nationalem superiorem
iuxta
Fontenay-aux-Roses
studuit. Magistra scholarum meruit regionis
Parisiensis
, sed mox ad res politicas se vertit. Anno 2002 legata est ad
conventum nationalem
pro circulo secundo Parisiensi. Ab anno
2007
pro circulis
Mosellae
et pro factione Socialistarum legatur.
Opus anno
2003
divulgavit, titulo
Les derniers jours de la classe ouvriere
(scilicet "Dies ultimi ordinis operariorum"), in quo vitam avi sui modo mythistorico enarrat, qui ex
Italia
annis 1920 migratus, fossor in fodinis ferreariis
Lotharingiae
merens, contra
Germanis
repugnator, anno
1944
captus, in castris carceralibus
Bergen-Belsen
mortuus est.
Aurelia Filippetti consortem olim habebat oeconomum
Thomam Piketty
.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014?2017 (praeside
Francisco Hollande
)
Ministri culturae Francici