Aulaeum ferreum
,
[1]
notio ex
architectura
theatri
sumpta, insuperabilem inter
civitates
limitem
metaphorice
describit. Quae notio praesertim tempore
belli frigidi
, quod dicitur, adhibebatur ad denotandum limitem inter civitates
Occidentales
, quae
bello mundano secundo
perfecto, maxima ex parte
democratiam
ac
mercatum liberum
asciverunt, et civitates
Europae Orientalis
, in quibus regimina
communistica
dicionem et dominationem habebant, quarumque
oeconomia
consiliis regentium gubernabatur, denotaret.
?
A
bello mundano primo
, metaphora aulaei pluries invenitur frontes
belli
significans. Die
23 Februarii
anno
1945
a
Iosepho Goebbels
suscepta est, cum post
conventum Ialtae habitum
(en)
in
periodico
Das Reich
scripsit, ut primum
Germania
se dedisset, statim terrae ab
Unione Sovietica
occupatae "aulaeo ferreo" obductum iri "cum plurimorum hominum trucidatione."
Winston Churchill
,
primus minister
Georgii Regis VI
, hanc notionem suscipiens, hodiernam
significationem
novavit, cum primum die
12 Maii
anno
1945
in
telegrammate
ad
Henricum S. Truman
praesidem
usus,
Fultoniae
(en)
in
oppido
Missuriano
die
5 Martii
anno
1946
diceret: "A
Stettino
ad
Balticum mare
usque ad
Tergeste
ad
Hadriaticum mare
aulaeum ferreum per
continentem
descendit."
[2]
Nexus interni