In mythologia Graeco-romana
Attis
(Attidis,
m.,
acc.
Attin, et postea etiam Attin, Attinis) est pastor Phrygius ob insignem
pulchritudinem
a dea
Cybele
amatus. Minister eius factus quia infidus fuit, mentem amati irata dea turbavit : ipse sibi viriles partes secuit et virilitatem deposuit. Quapropter ex eo tempore sacerdotes et ministri Cybelae eius exemplo eunuchi fuerunt.
Postquam mortuus est, desiderio eius commota mater deum sub speciem pinus
[1]
eum ad vitam revocavit : ita deus renatus fuit ut
Dionysos
,
Adonis
,
Osiris
,
Iesus Christus
etc. cuius sectatores
mysteriis
initiati
resurrectionem
post mortem sperabant. Una cum
Cybele
in imperio Romano venerabatur : quorum feriae inter 15 et 27 diem mensis Martis extendebantur. Die
24 Martii
,
Sanguine
dicto, devoti Attinis mortem eius lugebant, membra lacerantes vel etiam partes viriles secantes ita ut, deo suo similes, Magnae Matri Deum tantum viverent. Mox Attine redivivo die
25 Martii
, cui
Hilaria
nomini, laetitia exsultabant.
Attis erat adulescens puerili vultu : in capite pileum Phrygium gerebat et bracis adhaerentibus
[2]
more Asiatico vestitus erat. At venter nudus esse solebat. Saepe
pedum
et syringem manu tenens formatur, quae sunt
insignia
pastorum. Non longe ab eo pinus vel ramus pini vel pinea nux videri solet. Nonnumquam stat cruribus decussatis ac manu caput sustinente : tum
Attis tristis
dicitur ; alias bracchium levat ac velut saltaturus incedit : Attis hilarus est.
Antiquitus deus virium naturalium quae post hiemem vere renascuntur fuisse videtur. Feriae illius cum aequinoctio verno congruebant, quod apud multas agricolarum gentes initium anni erat. Die Hilariorum primum in anno cursus solis diem longiorem nocte faciebat (sic saltem antiqui opinabant). Itaque Attis saepe cum
Sole
[3]
adsimulabatur. Paulatim etiam proprietates ex vicinis deis sibi assumpsit, in primis ex
Persico
Mithra
, e
Syrio
Adone
[4]
atque etiam
deo
Men
e
Pisidia
(Attis
Menotyrannus
dictus, qui crescentem lunam supra pileum gerebat
[5]
). Cum
Pane
quoque nonnumquam coniungebatur, cuius aspectus valde dissimilis, at insignia eadem erant :
pinus
, syrinx,
pedum
... Ac si pedes
hircinos
quidem non habebat, nihilominus ab hirco quodam nutritus esse dicebatur Attis
[6]
: itaque dextra ac laeva introitus Attidei
Ostiensis
duo magna signa dei Panis epistylium suscipiebant
[7]
.
Etiam mortuos tuebatur : imago eius in tumulis et monumentis funebribus saepe reperitur. Defuncti atque eorum propinqui effigie Attidis spem suam de vita beata post mortem
[8]
ostendere volebant.
Qui minor deus sub tutela Magnae Matris Romam anno
204 a.C.n.
venerat, quarto saeculo maximus deus ac velut rector caeli et astrorum factus erat. Cognomina talia saepe nomini eius apponebantur : omnipotens, invictus, altissimus (graece
hypsistos
).
Megalesia
nisi Romae aut in coloniis Romanis nusquam celebrabantur. Feriae mensis Martis "passionem" Attidis celebrantes in toto orbe ubi Dei sectatores atque devoti erant, isdem diebus atque isdem ritibus perficiebantur. Romae usque ad
imperatorem Claudium
hae celebrationes extra muros Cybelae templi in
Palatino
[9]
vetabantur : postea
imperatores
secundi saeculi harum caerimoniarum et mysteriorum fautores fuere, praesertim
Antoninus Pius
et uxor eius
Faustina
. Ex
Fastis
Philocali
dictis (
354
) accepimus nomina dierum
[10]
:
- Idibus Martiis :
Canna intrat
. Sodalitas
cannophorum
magna pompa insignibus suis ornata ad templum iter facit.
Archigallus
taurum sex annos natum immolat. Significatio cannarum
[11]
incerta est : ad vitam Attidis prope flumen Sangarium referri solet, cuius filiam amasse narratur. Nonnulli eruditi putant inibi agi de antiquo ritu accersendae pluviae causa perfecto (Magna Mater est dea fertilitatis). Certe sequuntur dies plures abstinentiae et purificationis.
- XI Kalendas Apriles :
Arbor intrat
. Pinus succidebatur et aries super radicibus immolabatur
[12]
. Dein arbor laneis infulis involuta a sodalitate
dendrophoron
ad templum portabatur : cadaver dei esse putabatur cuius mortem fideles, pectus pineis nucibus plangentes, lugebant et pinum sertis
violarum
ornabant, quia ille flos e sanguine dei ortus esse dicebatur.
- IX Kalendas Apriles :
Sanguem
. Dies funeris dei. Pinus sub templo sepelitur (quod verbo Graeco
[13]
Catabasis
vocatur). Tum fideles vehementer maerent atque sanguine suo aram aspergentes deum adiuvant : praeeunte enim
archigallo
membra flagris vel cultris lacerant
[14]
. Nonnulli sonitu cymbalorum et tympanorum necnon cantibus et cetera musica hebetati usque ad sacrificium virilitatis suae perducuntur (ita
Galli
fiunt)
[15]
. Nocte sequenti pervigilium (graece
Pannychis
) hymnis canendis agitur, dum speratum nuntium reditus dei exspectant. Hoc eodem die vota et sacra ad salutem imperatoris ab archigallo suscipiebantur : itaque anno
180
Christiani illum sacerdotem multum irriserunt, quod die
24 Martii
solitas precationes praeierat, ignarus scilicet
Marcum Aurelium
Augustum iam die 16 huius mensis apud
Sirmium
in
Pannonia
obiisse
[16]
.
- VIII Kalendas Apriles :
Hilaria
. Nuntio reditus dei adlato, fideles laetantes sacrificiis gratias agunt ; nam hic dies non tantum resurrectionis sed etiam sacrarum nuptiarum (graece
Hierogamiae
) celebratur. Magna pompa triumpho simili per Urbem itur : ipsi imperatores et ceteri proceres e senatorio ordine res pulcherrimas e propriis thesauris commodant ad pompae magnificentiam augendam. Ita tristitia maestissima pristinorum dierum cum gaudio quam maximo mutatur.
- VII Kalendas Apriles ;
Requ(i)etio
. Illo die post orgia et vigilias fideles vires reficiebant et requiescebant.
- VI Kalendas Apriles :
Lavatio
. Illo die signum deae et cetera sacra in Almone prope Romam lavabantur
[17]
. Pompa cum musica, cantibus, tripudiis et ludicris lasciviens praesentibus
quidecimviris sacris faciundis
deam carpento vectam sequebatur.
Cum decimo septimo saeculo ineunte nova
basilica Sancti Petri
in monte
Vaticano
exstrueretur, anno
1609
inventae sunt plurimae arae
Magnae Matri
Attidique a
tauroboliatis
consecratae. Quae monumenta cultus gentilium in fossam Christiani coniecerant atque etiam nonnumquam confregerant ob crimen idolatriae. Nam in ipso Vaticano aedes sacra (cui nomen
Phrygianum
[18]
fuerat), ubi
taurobolia
et
criobolia
ab
archigallis
perficiebantur, secundo saeculo, fortasse imperante
Antonino Pio
, aedificata erat. Quae arae ex Phrygiano testes sunt partem senatorum, quae secunda parte quarti saeculi veteri religioni fidelis remanserat, Cybelae et Attidi in primis devotos fuisse. Nec ante
Theodosium
imperatorem (
394
) hae caeriminiae publicae omnino vetitae sunt et in circulis privatis cultus usque in quintum saeculum celebratus videtur, adeo ut etiam
Martianus Capella
et
Macrobius
Attidis in libris suis meminerint.
- Hieronymus Carcopino,
Sur la date de l'introduction officielle a Rome du culte d'Attis
, in Melanges d'archeologie et d'histoire, 1923, vol. 40, n°1, pp.135-159.
[1]
- Petrus Romanelli,
Magna Mater e Attis sul Palatino
,
in
Hommages a Jean Bayet, 1964 (Collection Latomus, LXX) pp.619-626.
- Vermaseren (Martinus Iosephus),
The Legend of Attis in Greek and Roman art...
Lugduni Batavorum : E. J. Brill, 1966. (Etudes preliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain ; 9).
- ↑
Ovidius
, Met. X,104sqq.
- ↑
Anaxyrides
nominabantur.
- ↑
Arnobius
V,42.
Firmicus Maternus
VIII,2.
- ↑
Ita
Hermesianax
Colophonius, poeta elegiacus, apud
Pausaniam
VII.17.9-10 Attidem ab apro occisum esse canebat, quae mors ad Adonis fabulam pertinet.
- ↑
R. Turcan,
Les cultes orientaux...
pp 69-70.
CCCA
IV,174.
CCCA
VI,65.
- ↑
Arnobius
libro quinto. Praeterea ambo dei vicini erant in Monte Palatino ubi Pan/
Lupercus
in
Lupercale
venerabatur.
- ↑
CCCA
III 362 et 365.
- ↑
S. Augustinus
De civitate Dei
VII,26.
- ↑
Excavationibus in monte Palatino inter annos 1949 et 1952 a Petro Romanelli factis, sigilla fictilia figuram Attidis rudi arte exprimentia et aetati Reipublicae attributa in reliquiis templi reperta sunt : e quo manifestum est servos saltem et libertos (fortasse etiam peregrinos ex Oriente) iam secundo saeculo a.C.n. Attidem venerari, quamquam a civitate Romana ignorabatur.
CCCA
III,14.
- ↑
Pars sexta est libri cui titulus
Chronographa anni 354
.
Textus Latinus
- ↑
Hoc verbum graecum, et ipsum e lingua Hebraica sumptum, genus harundinis designat.
- ↑
Firmicus Maternus XXVII, 1 et 4.
- ↑
In cultu Attidis
liturgia
semper Graece peragitur.
- ↑
Valerius Flaccus
Argonautica
III,20.
Propertius
II,22,15-16.
Seneca
De vita beata
I,26,8.
Tertullianus
,
Apol
. XXV.
- ↑
Lactantius
Divinae Institutiones
, I,21,16.
- ↑
Tertullianus
,
Apologeticum
, 25.
- ↑
Ammianus Marcellinus
XXIII,3.
Arnobius
,
Adversus nationes
VII,32.
- ↑
CCCA
III,225sqq.
Nexus interni