Ars Romana
appellatur ars
Romae antiquae
ab origine usque ad casum
Imperii Romani
occidentalis sive in urbe
Roma
sive in
Italia
et in provinciis orientalibus occidentalibusque. Ars in
orientali imperii parte
post partem occidentalem delapsam
ars byzantina
vocatur.
Ars Romana variis fontibus orta est, quorum praecipui sunt cultura
Italorum
, gentis
Indoeuropaeae
saec. 2 in
Italiam
immigratae, atque
Etruscorum
, quorum cultura multa a
Graecis
receperat. Exempla omnis artis Romanae erant archtitectura, pictura ac sculptura Graeca.
Architectura Romana diu nihil a Graeca diferre videbatur. Demum
libera re publica Romana
exeunte propriis artis Romanae progressis
Imperium Romanum
aedificiis variorum generum repletum est:
Opus caementicium
saec. 2 a.C.n. introductum architectis Romanis paene infinitas aedificandi possibilitates praebuit.
Pictores Graeci iam temporibus antiquis in
Etruriam
Romamque venerunt.
Gaius Plinius Secundus
narrat de anno
493 a.C.n.
:
[1]
Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi.
A saeculo tertio a.C.n. Romani
tabulis pictis
Graecis domus suas exornaverunt. Tamen nihil huius picturae exstat et quomodo fieret nescitur.
A saeculo primo a.C.n.
pictura muralis Romana
progressa est. Sic dictus
primus stilus
versicolora
marmorum
tegimenta imitabatur.
Stilo secundo
elementa architectonica ut
columnae
, contignationes et
zophori
addita sunt, in quibus picturae inseri solebantur. Hoc picturae genus saeculo primo a.C.n. maxime gratiosum spectatoribus per fenstras ficticias aspectus amoenissimos praestigiabat. Arte pingendi progrediente
tertius ac quartus stilus
, ut hodierni dicunt, orti sunt: Pictores regiones rurales et figuras gratiosas (
Amazones
et
Arimaspos
) depinxerunt, quas elementis architectonicis, columnis,
vexillis
et
velis
modis phantasticis coniunxerunt.
Domus Aurea
Neronis
picturis sic dicti
stili tertii
exornata est. Cum saeculo 15 domus iterum inventa sit, decorationes eius
grottescae
dictae sunt, quod in
grottis
(id est sub terra quasi in speluncis) erant. Quae ad formandam pictoralem illius temporis artem maximi momenti erant.
Etiam
opus tesselatum
, quod
Sulla
ex Graecia Romam introduxerat, ad domus Romanas exorandas in usu erat.
Mythologia Graeca
, vita Romanorum cotidiana, regiones amoenae, res gestae historiae demonstratae sunt, inter alia
opus tessellatum de Alexandro
Domi Fauni
Pompeiorum
inventum.
Inter annos 200-700 ars
Christiana
orta est.
Maxima sculpturarum pars temporis Romani exemplar Graeca sequuntur. Propria Romana imprimis in
statuis
et
protomis
liberae rei publicae Romanae
exeuntis inveniuntur. A Graecis differunt, quod magis veritatem rerum imitantur. Pulcherrimum huius generis artificium est
Augustus loricatus
, qui hodie in
Museis Vaticanis
ostentatur. Etiam statua
Marci Aurelii
in
Capitolio
posita huc pertinet.
Etiam monumenta publica ut arcus et columnae ab arte Graeca variis modis differunt.
- Pierre Grimal: Romische Kulturgeschichte. Monaci/Turici 1961.
- Ranuccio Bianchi Bandinelli / Mario Torelli: L'arte dell'antichita classica, Etruria-Roma. Augustae Taurinorum 1976.
- Otto J. Brendel: Prolegomena to the Study of Roman Art. New Haven/Londinii 1979; theodisce: Was ist romische Kunst?, Coloniae Agrippiniae 1990.
- Paul Zanker: Die romische Kunst. Monaci 2007,
ISBN 978-3-406-54688-4
.
- Wolfgang Wohlmayr: Die romische Kunst. Ein Handbuch. Moguntiacae 2011,
ISBN 978-3-8053-3838-7
.
- Bernard Andreae: Romische Kunst von Augustus bis Constantin. Darmstadiae/Moguntiacae 2012,
ISBN 978-3-8053-4191-2
.