"Archon Basileus", ut putatur, in
zophoro
orientali
Parthenonis
Archon
(
Graece
?ρχων, pl. ?ρχοντε?) est
vocabulum
Graecum
'
rectorem
' sive '
dominum
' valens, quod saepe ad
magistratus
designandos adhibetur. Hoc verbum ?ρχειν 'imperare' in compositione vocabulorum "
monarchiae
" et "
anarchiae
" agnoscitur.
In
Graecia antiqua
, summus
magistratus
in variis
civitatibus
Graecis
archon
nominabatur.
Athenis
, tres antiquissimi magistratus fuere
rex
,
polemarchus
, archon penes quos maximum imperium in civitate erat
[1]
(
Solon
exempli gratia archon fuit). Primo per totam vitam deinde decem annos imperabant. Post
Clisthenianam
, mutationem novem archontes annui erant, qui alius ex alia tribu (φυλ?) sorte ducebantur sed eorum potestas iam minor erat. Praecipue
religiosis
et iudiciariis muneribus fungebantur. Nec iam iudicabant ut olim sed causas inter iudicia distribuebant. E praeterita tribu apparitor sorte ducebatur qui cetero collegio ministrabat (scilicet non quotannis ex eadem tribu sed vicissim ex alia). Ita numerum tribuum (decem) aequabant et tribules suos in varia iudicia distribuebant dum iudices sorte ducunt
[2]
. Quotannis enim sescenos cives e tribu sua ad iudicandum sorte ducebant. Postquam in
consilio quingentorum
probati erant
[3]
archontes magistratum ineuntes iureiurando sese obstringebant
[4]
et exeuntes e magistratu rationem de rebus gestis reddere debebant. Postquam magistratum exuerant in Areopagi consilium intrabant, quod potentissimum fuit usque ad
Ephialtis
legem (
462 a.C.n.
) quae multa officia eis ademit. Inter archontes sic distinguebaturː
- Eponymos archon
(
?π?νυμο? ?ρχων;
"eponymus rector", qui nomen suum anno, quo officio functus est, imponebat). In
prytaneo
habitabat et archontium collegio praesidebat. Causis ad hereditates ceterasque familiares spectantibus res operam dabatː
orphanos
ceterasque personas in tutela collocatas (mulieres) protegebat
[5]
atque etiam parentes a liberis indigna patientes
[6]
.
Magnorum Dionysiorum
Thargeliorumque celebrationi praeerat (
choregos
eligebat)
[7]
.
- Archon
Basileus
("rector regius"). Prope prytaneum in loco
bucoleum
appellato vel etiam regia porticus (βασιλ?ω? στο?)
[8]
sedebat. Sacra quibus olim rex fungebatur absolvebat, in primis
mysteria
[9]
et
Lenaea
administrabat.
Consilio Areopagitico
praesidebat
[10]
quocum lites de sacerdotiis diiudicabat et causis ad religionem pertinentibus praeerat, hoc est homicidiis et sacrilegiis. Ita impietatis accusatus
Socrates
ad archontem
basileus
arcessitus est
[11]
. Reus homicidii sacer fit et archon basileus ei templis et foro interdicit
[12]
.
- Polemarchos
("rector belli"). Olim dux exercitus erat, tempore classico causis ad peregrinos
[13]
et
metoecos
pertinentibus operam dabat (ut Romae
praetor peregrinus
). Funeribus publicis praesidebat civium qui bello perierant. Sacra quoque
Artemidi
et
Enyalio
faciebat
[14]
.
- Sex thesmothetae addito apparitore. In
thesmothesio
sedebant. Legum custodes erant et quotannis eas recensebant caventes ne altera alteri contradiceret
[15]
. Publicis et politicis causis praeerant, quae
civitatem
, pecunias fisco debitas, proditionem, praevaricationem,
sycophantiam
[16]
, decreta spretis legibus in
ecclesia
rogata (γραφ?? παρανομ?α?)
[17]
, foedera cum externis civitatibus etc. spectabant, item quae ad metalla aut commercium maritimum pertinebant
[18]
. In summa dies quibus iudicia omnia fierent praenotabant
[19]
. Praeterea in
Thesei templo
magistratus sorte ducebant
[20]
Historici
byzantini
principes externos
archontes
nominare solebant.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
3.
- ↑
Aristophanes
,
Vespae
303-6.
- ↑
Lysias
26
In Evandrum
.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
55.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
56.6-7.
Aeschines
,
Contra Timarchum
158.
Contra Alcibiadem
14.
- ↑
Hyperides
,
Pro Euxenippo
6.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
56.2-5.
- ↑
Plato
,
Euthyphron
2a.
- ↑
Andocides
,
De Mysteriis
111.
- ↑
Aristoteles
57.2-4.
Demosthenes
,
Contra Aristogitonem
I.23
- ↑
Plato
,
Euthyphron
. Cf.
Hyperides
,
Pro Euxenippo
6.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
57.
- ↑
Lysias
,
In Pancleonem
2-5, 13.
Isocrates
,
Trapeziticus
12 et 14.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
58.
- ↑
Aeschines
,
Contra Ctesiphontem
38-40.
- ↑
Isocrates
,
De permutatione
314.
- ↑
De republica Atheniensium
59.2.
Demosthenes
,
In Aristogitonem
II.8.
Hyperides
,
Pro Euxenippo
6.
- ↑
Aristoteles
,
De republica Atheniensium
59.
- ↑
Demosthenes
,
In Midiam
47.
- ↑
Aeschines
,
Contra Ctesiphontem
13.
- Alexandra Bartzoka,
L'archonte-roi: une particularite athenienne
",
Ktema
, 2015ː 157-165
- Franc. Aug. Baucke, "
De thesmothetis Atheniensium : commentatio antiquaria
", Vratislaviae, 1844
- William Bell Dinsmoor,
The Archons of Athens in the Hellenistic age
, Amstelodami, 1931
Recensio critica
- Am. Hauvette-Besnault,
De Archonte rege
, Lutetiae, 1884
- C. Lecoutere,
L'archontat athenien (histoire et organisation) d'apres la Politeia Ath?nai?n
, Lovanii, 1893
Recensio critica
- Claudine Leduc, "L’archonte eponyme : le τιμητ?? ( = censor ?) des Atheniens aux viie-vie siecles ?",
Pallas
, 2013ː 201-216
- Franz Ryan, "
Die Zeugiten und das Archontat
",
Revue des Etudes Anciennes
, 2002ː 5-9.