한국   대만   중국   일본 
Anticlea - Vicipaedia Jump to content

Anticlea

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Anticlea (discretiva) .

Anticlea ( Graece ?ντ?κλεια) in fabulis Graecis mater Ulixis fuisse dicitur. Pater eius erat Autolyci , f?lius Mercurii , [1] et m?ter eius Amphithea erat. Dianae socia et venatrix fuit, ut Callimachus dicit [2] . Laertis uxor. Cum spem reditus filii amisisset, desiderio et tristitia mortua est; Ulixes de morte eius nescit, cum eam in Orco videt et colloquitur [3] . Scholia Homerica Nauplium ei nuntium falsum de morte Ulixis misit; his cognitis ipsa se interficit [4] . Eumaeus Ulixi de Anticlea et morte eius narrat [5] . Filiam habuit Ctimenem [6] .

Non a Laerte, sed a Sisypho Anticlea saepissime filium genuisse dicitur ab inimicis Ulixis, ut in Aiace Sophoclis [7] . Cum Sisypho convenit, cum Autolycus boves eius rapuisset, Sisyphus autem illas invenisset [8] .

Ulixem genuit in monte Neryto Ithacensi , tempestate improvisa perterrita, unde nomen ei ?δυσσε?? a 'Δι?? ?σαντο?' (scilicet Latine Iove pluvium mittente ) dedit [9] vel in Alalcomenis urbe Boeotiae [10] . Ipse Ulixes in Odyssea dicit, ut Autolycus avus ei nomen hoc ab ?δυσ?μενο? ( odiosus ) dedit [11] .


Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Hesiodi Catalogi mulierum fragmentum 64 (Merkelbach ? West)
  2. Hymni III 211?214.
  3. Hom. Od. XI 85
  4. Scholia in Hom. Od. XI 202.
  5. XV 355?379.
  6. Ibid. 363?367.
  7. 190: ? τ?? ?σ?του Σισυφιδ?ν γενε??.
  8. Tzetzes in Lycophronis Alexandram , 344; scholia in Iliadem X 266; Aeschyli fragmentum 175; Sophoclis Philoktetes , 417 cum scholis et 1311; Euripidis Iphigenia in Aulide , 524 et 1362; eiusdem Cyclops , 104; Plutarchi Quaestiones Graecae , 43; Servius in Aeneidem , VI 529; Hygini fabulae 201.
  9. Tzetzes in Alexandram , 786; Ptolemaeus Chennus apud Photium, 190; scholia in Odysseam I 75; Eustathii commentarii in Odysseam XIX 407.
  10. Istrus secundum Plutarchum (Qu. Gr. 43).
  11. XIX 409.