Antennariidae
sunt
familia
piscium
ordinis
Lophiiformium
, quae in paene omnibus
orbis terrarum
oceanis
maribusque
inveniuntur
,
Mari Mediterraneo
primo inter
aquis
exclusis.
Antennariidae sunt parvae, breviformes, aliquando
spinulis
tectae, cum aliis appendicibus ad dissimulationem adiuvandam. Quae dissimulatio
praedatoribus
protegit, et sinit ut
praedae
facilius illiciantur. Multae
species
suos
colores
commutant ad
circumiecta
imitanda.
Cutis
aliquarum ab
algis
,
hydrozois
, aliisque
organismis
tegitur; quo facto, tarde moveri solent, tranquille latentes, praedam autem citissime ferientes.
Pauca antennariidarum reliqua inter
fossilia
inveniuntur, sed
Antennarius monodi
ex
Miocaeno
Algeriae
et
Eophryne barbuttii
ex
Eocaeno
Italiae
agnoscuntur.